Pagina:Vico - Autobiografia, carteggio e poesie varie, 1929 - BEIC 1962407.djvu/176

Da Wikisource.

confecta et confirmata in mente sapientis; iusque naturale dicitur a Paullo, Ad Sabinum, «quod semper aequum et bonum est» nempe universe, illi soli notum iurisconsulto, qui universali! adeptus est iurisprudentiam ex scientia divinarum et humanarum rerum, quarum sua aeterna lege iureque universo moderator est Deus. Ad hanc legem universumque ius mentis suae aciem, tanquam ad caput et originerá omnis iuris, convertit auctor, piane intelligens quantum haec origo illi praestet origini, quae traditur sequenti titulo secundo Pandectarum , qui quoniam diserte inscribitur: De origine iuris, arbitrati sunt interpretes in eo omnem omnino originem tradi, praecedentemque primum titulum iuris duntaxat finetn indicare et ob eam rem in eius enarratione praestantiorem originem silentio transmisere. At auctor maxime buie incumbit aliamque de qua titulo secundo, qui primi est appendix, secundae notae habet et gradum duntaxat esse in ascensu ad germanam originem persentit. Coepit enim ab Urbe condita, auctorem habuit populum romanum, profectaque est a quibusdam adiectionibus et detractationibus factis iuri communi, auctore Ulpiano in lege 6 Digesti, De iustitia et iure. Atque adeo iuris romani ovaio, xaí fjyeiiovixóv, proxime a iure communi universoque derivatimi, altiorem habet originem aeternamque, accuratiori indagine sane dignam. Menimi hac de re verborum Ciceronis ex secundo De legibus : «Et haec et alia iussa ac vetita populoruni vini non habere ad recte facta vocandi et a peccatis avocandi: quae vis non modo senior est quam aetas populorum et civitaturn, sed aequalis illius, caelum atque terras tuentis et regentis Dei. Neque enim esse inens divina sine ratione potest; nec ratio divina non hanc vim in rectis pravisque sanciendis habet; nec, quia nusquam erat scriptum ut contra omnes hostium copias in ponte unus assisterei a tergoque ponteni interscindi iuberet, iccirco minus Coclitem illum reni gessisse tantam fortitudinis lege atque imperio putabimus; nec si, regnante L. Tarquinio, nulla crat Romae lex de stupris, iccirco non contra Ulani legem sempiternam Sext. Tarquinius vim Lucretiae, Tricipitini filiae, attulit: erat enim ratio profecta a rerutn natura et ad recte faciendum impellens