Pagina:Vita di Dante, Petrarca e Boccaccio.djvu/58

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search


recte (75) ire non dabatur viterbii commoratus est: atque inde post romani petens urbem tandem intravit: ibique tam et si adversariis imperatorii nominis crebra prelia commissa essent demum adversariis enixe repugnantibus imperii coronam adsumpsit: in cujus quidem assumptione robertus inclytus sicilie rex ac florentini imprimis sibi admodum repugnaverant: corona itaque imperii per hunc modum assumpta hanc adversariorum repugnantiam perindigne ferens paulo post tibur se contulit erat enim imperatoris animus in advesarios pro illatis sibi rome impedimentis vehementer infensus (76) sed precipue in robertum sicilie regem ac florentinos utpote egregios suorum impedimentorum principes ardebat animus. At cum e (77) vestigio robertum haud facile ulcisci posset in florentinos conversus per sabinos et umbros iter faciens etruriam ingreditur per perusinum inde et cortonensem et aretinum agrum ducens florentiam usque perrexit: castrisque prope salvianum templum positis non longius ab urbe (78) trecentis fere passibus infestissimis exercitibus florentiam obsedit. Ad eum igitur ita prope urbem castrametatum universi florentinorum exules undique confiuebant proinde dantes quoque se ulterius continere non potuit quin ingenti spe plenus epistolam (79) quamdam ad florentinos ut ipse vocat intrinsecos contumeliosam sane scriberet in qua eos acerbissime insectatur cum antehac de ipsis ho-