Pagina:Leopardi - Dissertazioni filosofiche, Antenore.djvu/371

Da Wikisource.

FRANCISCUS JACQUIER nostrum diversa planetarum sistemata. Si autem haec fìat hypothe- sis, jam facile intelligitur stellas singulas in proprio virium centro quiescere vel nihil fere moveri (...). 13. Jacquier, Phys. 1, s. 1, c. 11, a. 1, 58 (Attrazione, § 13): Magna observationum subtilitate hanc attractionem expertus est D. Bouguer unus ex doctissimis parisiensibus academicis qui laboriosum aeternaque fama dignissimum iter agressi sunt ad definiendam telluris figuram. Prope ingentem montem in peruvio qui dicitur « Chimboraco » pendulum constituerat vir clarissimus; observavit autem filum penduti septem minutis secundis cum dimidio a perpendiculo aberrare, ab ipso scilicet monte attractum. Quo autem artifìcio et quanta diligentia usus fuerit D. Bouguer legere est in eximio opere de figura tel¬ luris. 14. Jacquier, Phys. 1, s. 1, c. 11, a. 11, 62 (Attrazione, § 19): Conclusio: Attractionis universalis lex est ut corpora omnia sese attrahant in ratione directa massarum et duplicata inversa distantia- rum. 15. Jacquier, Phys. 1, s. 1, c. 11, a. 11, 67-68 (Attrazione, §§ 20-24): Lex attractionis in ratione distantiarum duplicata decrescen- tis, contraria omnino est gravitatis terrestris legi. Etenim expe- rimentis constat vim gravitatis in eodem terrae loco, et in di- versis a tellure distantiis, eamdem manere; si corpus aliquod manu sustineamus sive in summa turri, sive in ima, eamdem pressionem sentimus; crassior quidem est haec aestimatio; at res accuratius definiri potest, si in summa turri staterae brachiis im- ponantur corpora duo quae sint in aequilibrio, deinde corpus alter utum e lance ipsa filo suspendamus, ac paulatim demittamus, aequilibrium manere experiemur in diversis etiam a terra distantiis. Quare si argu- mentari licet. Attractio illa non decrescit in ratione distantiarum dupli¬ cata quae indiversis a tellure distantiis eadem observatur, atqui etc. er¬ go etc. Resp. distinguo maj. Si distantiarum differentia fuerit 395