Pagina:Leopardi - Dissertazioni filosofiche, Antenore.djvu/372

Da Wikisource.

II ■ RACCOLTA ANTOLOGICA satis magna, concedo maj. Secus, nego maj. D. M. nego conse- quentiam. Quamvis gravitas terrestris decrescat in rationem distantia- rum duplicata a centro telluris, in exiguis tamen a terra distantiisgravi¬ tateci terrestrem velut constantem et perpetuo eamdem considerare licet. Etenim tantiUa est distantiarum in quibus experimenta sumi pos- sunt differentia ut prò nulla omnino haberi debeat, si cum inte¬ gra telluis semidiametro conferatur, quod exemplo patebit. Po- namus haberi experimentum in vertice montis omnium altissimi insula- rum Canariarum dicti pico de teneri/cujus altitudo sit trium miliarum. Jam vero semidiameter telluris ponatur circiter quatermille milliarum, sumptis quadratis erit gravitas in montis vertice atgravitatis in montem radice ut 16000000 ad 16024009, quae quidem ratio est quam proxime ratio aequalitatis, ita ut gravitatis differentia nullo experimento sentiri possit. Caeterum de gravitate constante illiusque directione tractabimus in capite sequente; quare haec pauca dieta sint. 16. Jacquier, Phys. 1, s. 1, c. 11, a. 11, 69-70 (Attrazione, §§ 17-18): Resp. ad totam hujus argumenti seriem frustra nobis objici praecedentem demonstrationem quam non solum non adhi- bemus, sed contra longe rejicimus; et quidem reprehendi om¬ nino debet talis hujus demonstrationis usus qui tamen in pleris- que philosophicorum libris legitur. Praecedens demonstratio transferri quidem potest adpropagationem luminis cuius intensitas decrescit in ra- tione duplicata distantiarum a puncto radiante; verum procul dubio er- rant phisici qui de omnibus qualitatibus a dato puncto in spheram dif- fusis eadem legem pronuntiant. Et certe id verum non est nisi adda- tur qualitatem illam progredi motu uniformi et nullam ejus partem sisti vel dissipari. Si enim celeritas mutetur, radii qui dato aliquo tempore in orbe uno includuntur, non contine- buntur in orbe altero, sed magis vel minus prout vel retardabi- tur motus vel accelerabitur. A vero igitur aberrant qui ad aesti- mandam quantitatem odoris e dato globo emissi, assumunt odoris intensitatem decrescere in ratione duplicata distantia¬ rum. Neque enim verisimile est motu uniformi recta progredi odoriferas particulas quarum plurimae circa ipsum corpus a 396