Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
caput cxxxv | 123 |
quae Hermogenianus dicit1, regna condita esse, sed omnium antiquissima, regna heroica, sive poetica, in quibus duumviri, duo heroes, ut supra diximus, a rege, ut in Horatii caussa a Tullo2, creati iudices, dictarent carmina seu formulas in publice reos, quos «perduellionis» appellabant; et ita potestates civiles ius publicae violentiae domi publicis iudiciis exercerent.
Iure publicae violentiae conditae gentes minores.
[2] Et ut a iure privatae violentiae maiores gentes, ut vidimus 3, ita violentiae publicae iure gentes minores, populi nimirum et nationes, conditae sunt, a quibus iura bellorum et pacis sunt introducta; et tradux, ut ita dicam, quo ius maiorum gentium in ius gentium minorum traductum est, fuit ius civile commune, quod supra diximus4.
CAPUT CXXXV
DE IURE MINORUM GENTIUM
Inter sumnas potestates status exlex recurrit et ius monasticum.
[1] Cumque ius publicae violentiae sit potestatis civilis cognatum et proprium5, et potestates civiles, ut supra demonstravimus6, summae sint, bine solae potestates civiles ius belli et, a contrario, pacis habent. Cumque eae summae sint, hinc status exlex inter ipsas recurrit, ac proinde ius violentiae redit; in eo tamen a priore diversum, quod illud privatae, hoc autem publicae sit.