Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/134

Da Wikisource.
124 cap

Bella duella publica — Repressaliorum iuris origo — Heri clientum, domini servorum — Patronatus ad exemplum clientelae — Usucapio, principium fundandarum gentium et certi iuris, a gentibus publice recepta.

[2] Et ita duella publica facta sunt, quia inter duas summas potestates tertius non est superior, qui earum controversias dirimat iure: ex qua antiquitate Plautus romanos «duellatores optimos» appellat. Et bella sunt vindicationes, quae per veram vim publice peraguntur; conditiones1 in repressaliorum iura, ut Zasio suboluit, abiere; mancipationes per veram manus capionem fiunt, quae dicuntur «captivitates»; et ut ob infirmos a violentorum iniuriis servatos ius nexi prius ortum2, ita ob servatos victos servitus introducta; et uti illi clientum heri3, ita hi servorum domini fuere. Ex manumissionibus alterum ius clientelarum ortum, quod dicitur «patronatus»; cuius similis proprietas assignatio; et partes item duae, obsequium et operae libertorum. Usurpatio iterum vera usus sive possessionis raptio4 fuit; et usucapio — primum fundandarum gentium principium et fons omnis certi iuris in rebus soli, qua optimi fundos terrarum communium longa possessione fecere certos, proprios5, quod barbare dicunt «particulares» (unde illae locutiones provenere «fundare gentes», «fundare civitates», «fundare respublicas», «fundare imperia») — mansit apud omnes gentes modus acquirendi dominia regnorum diuturna possessione.

Ius maiorum gentium rudimentum iuris minorum —
Primae civitates ad bellum natae — Ius civile bellica meditatio.

[3] Itaque vides ius maiorum gentium iuris gentium minorum quoddam rudimentum fuisse, quo primae civitates, nullo

  1. Cap. C, § «Per veras autem» [§ 10].
  2. Cap. CIV, § «Idque est celebre ius nexi» [§ 22].
  3. Cap. CIV, § «Proinde» [§ 11].
  4. Cosí corretto, nelle postille marginali e nei due errata-corrige, «rapto» del testo [Ed.].
  5. Cap. C, § «Ius autem» [§ 6] et cap. CIV, § «In statu» [§ 5].