Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/229

Da Wikisource.

tertia epocha temporis obscuri 487

gerebantur. Quae postea, iure recentiori gentium minorum, quoad certos iustitiae externae effectus, ad bella omnia, quae a potestate civili indicta gererentur, translata est, et quod erat «fas gentium» postea «fas nationum» fuit.

Ius violentiae privatae cessat — Ius violentiae publicae valescit — Gentes maiores in minores traductae — «Nomen» pro «stirpe» — «Nomen» pro «populo» — «Populus» ordo, «plebs» accessio populi, ut postea provinciae fuere.

[25] Namque patres, in eo terris primo rerum motu — rebus ipsis experti singularia imperia infirma, in una potestate coniuncta praevalida esse, — non ultra ius violentiae privatae inter se, quod ius maiorum gentium libro superiore1 definivimus, sed ius violentiae publicae, quod definivimus ius gentium minorum2, regnare voluerunt. Et ita gentes, quae, maiores, fuerant viriles stirpes in plures familias divisae, postea, minores, fuere plures gentes in unam civitatem compositae; et «nomen», quod prius erat commune ius gentilitium, deinde universi populi factum est, uti, exempli gratia, «nomen romanum» pro «populo romano» passim legis. «Gens», «nomen», seu «populus» ipse ordo erat; «plebs» autem erat populi accessio: ut provinciae postea, non civitatis romanae partes, sed accessiones fuere, ut recte Grotius advertit.

Clientes dediticiorum rudimentum — Primae plebes
rudimentum provinciarum.

[26] Etenim, uti, lege agraria priore, clientes dediticiorum rudimenta fuere, quibus postea romanus victor, rebus omnibus, sacris, profanis, publicis privatisque, sibi deditis, vitam permittebat et operas quibus se sustentarent, namque in agrum colonias deducebat — quod ius vel in hostes ob gravissimas iniurias iudicatos vel in victos romani imperii intolerantes exercebat; — ita, lege agraria posteriore, plebs rudimentum fuit

  1. Cap. C.
  2. Cap. CXXXV.