Le vite de’ piu eccellenti pittori, scultori, et architettori, 1-2/Pius Papa Quintus

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Licenza

../Prima dedica ../Errata corrige IncludiIntestazione 21 febbraio 2016 75% Da definire

Prima dedica Errata corrige


[p. 11* modifica]


Vasari - Le vite, 1568 B, v. 1, capolettera M p (11).jpg
OTV proprio & c. Cum, ſicut accepimus, Dilectus filius Philippus Iunta, typographus Florentin. ad communem studioſorum vtilitatem, ſua impenſa, Vitas illustrium Pictorŭ, & Sculptorum Georgij Vaſarij, demum auctas, et ſuis imaginibus exornatas; Statuta equitum Melitenſium in Italicam linguam translata: Receptariumque nouum pro Aromatarijſ; Aliaque operatum Latina, tum Italica, ſanèue utilia, & neceſſaria, imprimi facere intendat, Dubitetque ne huiuſmodi opera, poſtmodum ab aliiſ ſine eiuſ licentia, & in eiuſ grave præiudicium imprimantur. Noſ proptereæ, illiuſ indemnitati conſulere volenteſ, Motu ſimili, & ex certa ſcientia, eidem Philippo concedimuſ, & indulgemuſ, ne prædicta opera, dummodo priuſ ab Inquiſitore viſa, & approbata fuerint, per ipſum imprimenda, infra decennium a quoquo ſine ipſiuſ licentia imprimi, aut vendi, vel in apotheciſ teneri poſſint. Inhibenteſ omnibuſ, & ſinguliſ Chriſti fidelibuſ, tam in Italia, quam extra Italiam exiſtentibuſ ſub excommunicationiſ latæ ſententiæ; In terriſ vero ſ.R.E. mediate, vel immediate ſubjectiſ, etiam ducentorum ducatorum auri, Cameræ Apoſtolicæ applicandorum & amiſſioniſ librorum pœniſ, totienſ ipſo facto, & abſque alia declaratione incurrendiſ quotienſ contraventum fuerit, ne intra decennium prefatum dicta opera ſine eiuſdem Philippi expreſſa licentia imprimere, ſeu ab ipſiſ, aut aliiſ impreſſa vendere, vel venalia habere. Mandanteſ univerſiſ veneralibuſ fratribuſ noſtriſ Archiepiſcopiſ, Epiſcopiſ, eorumque Vicariiſ in ſpiritualibuſ generalibuſ: & in ſtatu ſ.R.E. etiam Legatiſ, Vicelegatiſ, Præſidibuſ, & Gubernatoribuſ, ut quotieſ pro ipſiuſ Philippi parte fuerint requiſiti, vel eorum aliquiſ fuerit requiſituſ, eidem, efficaciſ defenſioniſ præſidio aſſiſtenteſ, præmiſſa contra inobedienteſ, & rebelleſ per cenſuraſ eccleſiaſticaſ, etiam ſæpiuſ aggravando, & per alia iuriſ remedia, auctoritate Apoſtolica exequantur. Invocato etiam ad hoc, ſi opuſ fuerit, auxilio brachij ſæculariſ. Volumuſ autem, quod præſentiſ Motuſ proprij noſtri ſola ſignatura ſufficiat, & ubique fidem faciat in iudicio, & extra. Regula contraria non obſtante, & officij ſanctiſſimæ Inquiſitioniſ Florentinæ.

Placet Moto proprio. M.

Datum Romæ apud Sanctum Petrum quintodecimo Cal. Maij anno

secundo.
[p. 11* modifica]


Vasari - Le vite, 1568 B, v. 1, capolettera M p (11).jpg
OTU proprio et cetera. Cum, sicut accepimus, Dilectus filius Philippus Iunta, typographus Florentinus, ad communem studiosorum utilitatem, sua impensa, Vitas illustrium Pictorum, et Sculptorum Georgij Vasarij, demum auctas et suis imaginibus exornatas; Statuta equitum Melitensium in Italicam linguam translata: Receptariumque novum pro Aromatariis; Aliaque operatum Latina, tum Italica, saneque utilia, et necessaria, imprimi facere intendat, Dubitetque ne huiusmodi opera, postmodum ab aliis sine eius licentia, et in eius grave præiudicium imprimantur. Nos proptereæ, illius indemnitati consulere volentes, Motu simili, et ex certa scientia, eidem Philippo concedimus, et indulgemus, ne prædicta opera, dummodo prius ab Inquisitore visa, et approbata fuerint, per ipsum imprimenda, infra decennium a quoquo sine ipsius licentia imprimi, aut vendi, vel in apothecis teneri possint. Inhibentes omnibus, et singulis Christi fidelibus, tam in Italia, quam extra Italiam existentibus sub excommunicationis latæ sententiæ; In terris vero S.R.E. mediate, vel immediate subjectis, etiam ducentorum ducatorum auri, Cameræ Apostolicæ applicandorum et amissionis librorum pœnis, totiens ipso facto, et absque alia declaratione incurrendis quotiens contraventum fuerit, ne intra decennium prefatum dicta opera sine eiusdem Philippi expressa licentia imprimere, seu ab ipsis, aut aliis impressa vendere, vel venalia habere. Mandantes universis veneralibus fratribus nostris Archiepiscopis, Episcopis, eorumque Vicariis in spiritualibus generalibus: et in statu S.R.E. etiam Legatis, Vicelegatis, Præsidibus, et Gubernatoribus, ut quoties pro ipsius Philippi parte fuerint requisiti, vel eorum aliquis fuerit requisitus, eidem, efficacis defensionis præsidio assistentes, præmissa contra inobedientes, et rebelles per censuras ecclesiasticas, etiam sæpius aggravando, et per alia iuris remedia, auctoritate Apostolica exequantur. Invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachij sæcularis. Volumus autem, quod præsentis Motus proprij nostri sola signatura sufficiat, et ubique fidem faciat in iudicio, et extra. Regula contraria non obstante, et officij sanctissimæ Inquisitionis Florentinæ.

Placet Moto proprio. M.

Datum Romæ apud Sanctum Petrum quintodecimo Cal. Maij anno

secundo.