Opere minori 1 (Ariosto)/Poesie latine/Liber tertius/Carmen XIII

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Carmen XIII

../Carmen XII ../Carmen XIV IncludiIntestazione 18 luglio 2015 75%

Poesie latine - Carmen XII Poesie latine - Carmen XIV
[p. 364 modifica]

XIII.

LABULLÆ.


Huc oculos, huc verte, bonæ quicunque Parentis
     Templa subis, sibi et hæc quid velit urna vide.
Flaminis hic uxor Turrini funere acerbo
     Dulcis ab amplexu rapta Labulla viri est:
Quæ formâ et censu innumeras et bonore parentum,
     At virtute omnes vicerat una nurus.
I nunc, et votis cœlum, miser! omne fatiga,
     Quando bona hæc quanti sint facienda vides.