Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/101

Da Wikisource.

sublimis Dei». Ex eo ipso, quod Dominus dixerit: «Euntes in mundura universum predicate evangelium omni creaturae»; ex eo ipso, inquam, apte colligi potest, Spiritu sancto afflatos apostolos et discipulos Domini intellexisse, quod non intelligit animalis homo, per liaec scilicet verba iussum fuisse a Domino, ut scriberetur evangelium: quod ex iis, quae consecuta sunt, facile intelligere possumus. Quomodo enim ab apostolis itum est in universum mundum? quomodo praedicatum omni creaturae? cum id prò multis creaturis etiam diceretur, quae post apostolos crediturae fuerant per verbum eorum, quomodo id praestitissent omni creaturae, nisi (ut ita dixerim) successione praedicationis evangelicae? Et eorum scriptorum lectione aliquando hoc erit consummatum, ut illuci sit effectum, «in omnem terram exivit sonus eorum,et in finem orbis terrae verba eorum». quodque recepit Dominus magnum ministerium, «et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria usque ad ultimum terrae». Testimonio sunt apostoli Domino, ubi ubi, modo hic, modo illic, bisce vel illis temporibus, recitantur scripta % apostolorum et discipulorum Domini ex apostolis accepta. Ea oratione oravit Dominus prò iis, qui credituri erant per verba eorum. Ubi vero, obdormientibus apostolis, verbum eorum, nisi quia scriptura verba eorum? Quod vero legem suam Deus promiserit scripturum se in cordibus eorum, id porro significat, futuram fuisse gentem christianam Dei observantissimam, quae ita eius amore teneretur, ut nunquam memoria esset depositura legem Dei viventis. Atque hoc est «scribi legem in cordibus hominum», non quod, scripto evangelio filii Dei. et suggesto per Spiritimi sanctum, eo omisso et contempto standum esset traditionibus et assertionibus pontificis Romani et asseclarum, quorum tanta esset auctoritas, ut prae ipsis parvi facienda essent scripta divinitus. Nani quod obiicit homo corruptissimus et impudentissimus quidam, ut statuat in tempio Dei suum idolum tamquam Deum, potest facile retorqueri. «Frustra Deus — inquit — misit filium suum, frustra Spiritum sanctum, frustra apostolos, inartyres, doctores, confessores, si per Lutherum solum lux veritatis aperienda erat. Cur Deus non unum misit Lutherum