Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/117

Da Wikisource.

tamen temporariae sunt pendendae. — Falsa ergo tot oracula prophetarum recipientium maiora quaedam de Christo, eius scilicet morte delenda esse non modo peccata, sed memoriam etiarn peccatorum. Isti autem non modo memoriam, sed cruciatus et tormenta multis ac multis annorum minibus restare asserunt. Quid autem Esaias prò Christo pollicetur? «Ego sum. ego ipse sum, qui deleo iniquitates tuas, et peccatorum tuorum non recordabor amplius». Quid hoc est? «deleo». Quid? «non recordabor amplius». Et «delevi, inquit, ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulas peccata tua». Et quoniam, ut consecratum est memoriae a sanctissimis apostolis, «huic omnes prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum», recipit Hieremias: «quaeretur iniquitas Israèl et non erit, et peccatum luda et non invenietur». Quid est? «non erit». Quid est? «non invenietur». Et alibi: «et peccati eorum non memorabor amplius». Ezechiel item: «omnium iniquitatum eius, quas operatus est non recordabor». Et Michaeas: «deponet iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra». Et David: «quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras». Quae omnia ut essent piena ac firma, Christus mortuus est et resurrexit sedetque ad dextram Dei patris apparens vultui Dei prò nobis, qui per Esaiam ea de re peramanter exsultat, gratulaturque quodammodo nobis de pienissima remissione peccatorum. «Venite et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur, et si fuerint rubra sicut vermiculus, velut lana erunt». Si dicerem nivem esse atram, quis ferret? Si fuloni dicerem in lana optime curata restare sordes eluendas, excandesceret iracundia homo, qui peritissimus eius artis, in ea lana curanda summam diligentiam impedisset, et merito, si fuisset optime curata. Qui ergo dixerit ob Christi mortem non omnem remissionem peccatorum esse factam, quantum in se est dicit: — Ecce ego verno, ecce ego arguo: peccata nostra non sunt dealbata sicut nix, non sunt munda velut lana. — Tu vide iam, quam haec verba repugnent promissis Dei, quam sint immemores beneficii sanguinis