Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/122

Da Wikisource.

Graecorum potuistis nosse, quod latini poètae secuti versibus celebrarunt. Qui» et supremo cum lumine vita reliquit, non tamen omne malum miseris, nec funditus omnes corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est, multa diu concreta modis inolescere miris. Ergo exercentur poenis, veterumque malorum supplicia expendunt, aliae penduntur inanes suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto invectum eluitur scelus aut exuritur igni. Commentum unde sumptum sit videtis. At quod spectris auctoribus ab evangelio Christi de firma plenaque remissione peccatorum, reclamantibus prophetis et apostolis, abduci potuerunt, fuit quidem indignissimum. Aiunt enim, animos duorum hominum, qui mortem obierant, in balneis squalidos, sordidos, Gregorio esse visos; hos petiisse, ut prò se fierent oblationes, quae gregorianae hodie appellantur, eas remedio fuisse, ut illi poenis liberarentur, adsecutique remissionem peccatorum in regionem piorum convolarint. Nolite dubitare, principes, daemonia quaedam forma hominum induta, non hominum animos, fuisse emissa ad Christi gloriam imminuendam, ad evacuandam crucem Christi, ne scilicet remissionem peccatorum, nobis pie abeuntibus e vita, omni ex parte factam plenam atque perfectam esse Christi morte crederemus. Gloriae crucis Christi malum daemoniorum genus est inimicissimum. Daemonia illa fuerunt, ad solicitandos homines, ut ingrati immemoresque essent beneficii accepti ob mortem Christi, ut, precium redemptionis solutum esse negantibus hominibus, quos sanctos appellaremus, aliqua ex parte, quod omni ex parte esset solutum, singularis iniuria fieret sanguini testamenti in perniciem animorum nostrorum sempiternam. Qui a daemonibus vexantur, saepe, cum super eos nomen Domini nostri Iesu Christi a piis invocatur, clamant esse sese aut occisorum quorumdam hominum animos aut eorum, qui suspendio perierint aut morte aliqua tetra, quod magni theologi falsum esse docent, asseruntque, non dubias esse illusiones