Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/132

Da Wikisource.

impietatem ad resistendum semper Spiritili sancto, sicuti et patres eorum, ne sequamini. Audite quam indigne, quam insipienter ex iis unus quidam maximus falsae pietatis involucro, quo se ille saepe obtexit, reprehenderit Servium episcopum Massiliensem, qui ad idololatriam ruentem populum cum animadvertisset, statuas omnes in ecclesia confregerat. «Perlatum — inquit — ad nos fuerat, quod inconsiderato zelo succensus sanctorum imagines sub hac quasi excusatione, ne adorari debuissent, confregeris, et quidem, quia adorari eas vetuisse laudamus, omnino fregisse reprehendimus. Die, frater, a quo factum sacerdote aliquando auditum est quod fecisti?» Ut omittam de Paulo apostolo illud, «quod cum Athenis esset, incitabatur spiritus eius, videns idololatriae deditam civitatem»; nonne, o Gregori, legimus Ezechiam regem Deo gratissimum, illum ipsum, de quo scriptum est, «qui fecit quod erat bonum coram Domino, iuxta omnia, quae fecerat David pater eius, ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem aeneum, quem fecerat Moyses; siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei incensum»; quem tamen serpentem fecerat Moyses, posueratque ex iussu Dei, et erexerat ad salutem coniicientium oculos in eum: fregit signum ipsum Christi Domini, cum idololatriae periculum ex eo immineret, confregit — inquam — Ezechias signum crucifixi, «et erat Deus cum eo»; propter quod laudatur Ezechias in scripturis sanctis, reprenenditur Servius a pontifícibus Romams. Non est idem spiritus, qui laudat et qui reprehendit. Ecquid erat, inquam, serpens ille aeneus, nisi signum ipsum referens Christum Domini? Hoc tamen signum tam sacrum, tam solemne positum, ut eo commonerentur omnes de Christo, in quo spes omnis salutis esset ponenda, imminente periculo idololatrias, confringi debere, spiritus Domini pungens monuit Ezechiam. Eodem spiritu, qui est spiritus intellectus et sapientiae, punctus et commonitus Servius, succensus dicitur spiritu et zelo inconsiderato. Sunt hae blasphemiae in Spiritum sanctum propriae pontificum Romanorum, per quos non est dubitandum, saepe illusisse Satanam gentibus et populis, prae se ferentem angelum lucis.