Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/166

Da Wikisource.

inteliigant atque cognoscant auctorem omnium malorum et in commodorum nostrorum, quem oportet aliquando cognitum in. «Revelabitur — inquit apostolus — suo in tempore homo peccati, filius perditionis, qui adversatur et extollitur super omne. quod dicitur Deus aut quod coiitur, ita ut in tempio Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus». Considerate, principes, quid sit * ita ut in tempio Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus, et iam mysterium operatum iniquitatis». Tempore enim Pauli, ut ostendimus, pseudoapostoli illi obtegere coeperant beneficium sanguinis Christi, velare evangelium, tenebras offundere rebus clarissitnis et simplicissimis, quorum pseudoapostolorum doctrina sustentata atque aucta est aemulatione legalium a pontificibus Romanis, ex quibus veluti unum aliquod corpus, una civitas, unus quidam ex membris multis perficitur atque conflatur. Quamobrem pergit apostolus, «et revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui». Quomodo interficiet spiritu oris sui? evangelium, verbum, spiritus oris Domini est. Ulustratione evangelii cadet, cadet Babylon, peribit ille iniquus, qui dicitur Antichristus. Ut vero multos ac multos homines fore intelligatis Antichristum, hic dicitur: «insipientia eorum manifestabitur». Quorum obsecro insipientia? suscipite curam et cogitationem dignam animis vestris. principes, et sinite iam illustratione evangelii sancti interfici impium, sinite spiritu verbi Dei corpus illud, coetum impurissimum dissolvi hominum, qui servari mandant doctrinam daemoniorum. Qui attendant doctrinae daemoniorum, certissima signa proposuit apostolus. quibus omnibus vestigiis, si vultis, eos adsequemini ; nunquam effugient. «Spiritus — inquit — manifeste dicit» num dubitanter loquitur? manifeste dicit «quod in novissimis temporibus discedent quidam de fide». Res digna est observatione. Haec enim tempora nobis sunt novissima. Qui hi sint, qui discesserint de fide, agite iam videamus. «Discedent de fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum». Quorum daemoniorum? «prohibentium — inquit — nubere et abstinere a cibis, quo? Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus». Nobis sunt haec, quibus vivimus, novissima tempora. Nihil sane refert, vel