Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/167

Da Wikisource.

Marcion vel Manichaei quidam docuerint, nuptias esse impuras propter concubitum, bonum non esse omnibus vesci. Si pontifices Romani idem instituerunt, et Marciones suntet Manichaei. At tergiversari non licet contra Spiritum sanctum. Res in illustri omnium gentium et nationum conspectu posita est: Marcion et Manichaei docebant, impuras esse nuptias, docebant non omnia bona esse ad victum; at non prohibuerunt edicto aliquo gentibus et nationibus proposito. At apostolus non «docentium» inquit, sed «prohibentium nubere et abstinere a cibis». Non est idem docere et prohibere; vis est in verbo. Quis prohibuit, quis edictum proposuit, ne diaconi, ne presbyteri, ne episcopi, ex instituto Spiritus sancti per apostolum scripto deligi possint ex iis, qui a plebe sancta probati et laudati unius uxoris viri sint, qui domui bene praesint, et a filiis bene eductis atque educatis pie colantur et observentur? Quis infinitam multitudinem clericorum et cucullatorum matrimonii sacramento abstinere non dico docuit, sed uti prohibuit, ita ut si quis eorum uxorem habeat, sacerdos esse non possit? Quis poena mortis aeterna proposita, non dico docuit, non dico hortatus est, prohibuit, dico, ne gentes et nationes ex libertate Christi suo commodo semper cibis omnibus uterentur, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, nisi libertatis christianae, et evangelicae apostolicaeque doctrinae, inimicissimus coetus et insipiens pontificum Romanorum? «At insipienza eorum — inquit apostolus — manifestabitur». Latine multi scripserunt, germane ut audio plurimi, italice in primis integritate et casti tate vitae admirabilis vir Bernardinus Ocellus Senensis de Antíchristo. Res celebrari coepta est edam aliis linguis, ita ut, illustrati scriptis illis divinitus Danielis prophetae et Iohannis Apocalypsi , et sanctissimorum apostolorum Petri et Pauli epistolis, res in comperto sit, in pontificum Romanorum persona expressant esse faciem Antichristi. Riformatori italiani del Cinquecento - II. 11