Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/178

Da Wikisource.

admonitum volo, .ipopdxcov oú6èv ocpeXog, èáv ó noi|iriv òbqj. Quare nulla est quae tuum adventum valde non desideret, in primisque ego. Vale. [Ferrariae, 1540].

I

Olympia F.[ulvia] Morata Chiliano Sinapio S. P. D.

Quantum suum quisque magistrum amare debeat, mihi exemplo suo ostendisse videtur Alexander ille cognomento Magnus, qui suum usque adeo diligebat, ut se diceret non minus ei quam patri debere. A patre enim vivendi, a magistro bene vivendi initium sumpsisse. Ego vero quod ad amorem quidem attinet, Alexandro fortasse non cessero; sed quod gratiam itidem ut ille magistro referre non possum, hoc vero aegre fero. Mirifice enim afficior, dum tui tanti in me beneficii recordor, quae a te primum graecae huius linguae dementa principiumque sumpserim, quod in omnibus non solum totius diinidium est, ut plerique existimant, verumetiam plus dimidio, ut Aristoteli videtur. Itaque metuo ne quis mihi dictum illud obiiciat Agesilai: «Odio dignum esse, non si quis affectus inimicitia ulciscitur, sed quis beneficio accepto ingratum se praebet». Veruintamen ingrati me animi arguere nemo, ut opinor, poterit, si in eruditione prò virili proficere studuero. Videtur enim nee ingraius nec improbus esse discipulus, si magistri mores et virtutem disciplinamque prò virili conatur imitari. Magister quoque virtutem promittens, non pecuniam aut opes exigit a virtutis cupido, sed maximi quaestus loco ducit, bonum et frugi reddidisse auditorem, unde ipse non divitias, sed divitiis preciosiorem gloriam decusque consequatur; quae solus aniinantium homo cupiens, caeteris antecellere videtur. Igitur ego caetera omnia, quae vulgo bona vocantur, nihil faciens, solamque virtutem suspiciens, solam hanc animi proprium et nunquam amittendum bonum iudico; et caeteris quidem omnibus incertam ancipitemque fortunam moderari, virtutem vero divinam esse, divinoque fato nobis venire, ideoque omnes ea