Vai al contenuto

Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/179

Da Wikisource.

praeditos recte vivere, recteque omnia agere. Neque enim in scientia, sed in exercitatione atque actione et initium virtutis est et finis. Ac quemadmodum ludis Olympicis non formosissimi et valentissimi quique, sed qui certant, coronantur, quippe quorum aliqui vincant, sic et bonorum huius vitae compotes fiunt, qui recte vivunt, sicuti Mucius ille vir praestans, qui prò patria tantum laborem pertulit. Cuius ego tibi historiam mitto, quam nuper conscripsi. Tu enim mihi primus occurristi tali munere dignus, qui eruditione plerosque nostri temporis homines eo usque antecellis, ut solus is sis, de quo homericum illud merito dici queat: Ille sapit solus, reliqui metantur ut umbrae. Igitur quum cogitarem quae diis consecrantur, quamvis nullius sint pretii, tamen ab omnibus plurimi fieri, volui ego quoque hisce te potius quam alium quemquam affari, ut alicuius precii esse videatur donum acceptumque exiguum. Vale, et Cremerum, qui est Musarum dulcis alumnus, meo nomine saluta. Ferrariae, [1540-1548]. Ili Olympia Morata Ioanni Sinapio S. P. D. Etsi opportunitá lem operae tuae in omnibus rebus desidero, tamen non tam mea, quam tua causa doleo te non valere; idque molestissimum est mihi: sed spero te, diligentia adhibita, edam firmiorem fore. Modo fac id quod huinanitatis tuae est, ne quid aliud cures hoc tempore, nisi ut quam commodissime convalescas: sicut rogo atque oro Dominum meum ut valeas. Nam ego omnem spem tui curandi, diligenter in eo habeo. Nunc nihil te impedit. Quantam diligentiam in valetudinem tuam contuleris, tanti me fieri a te iudicabo. Vale, mi domine Sinapi. Vale, vale et salve. Domina Logeria tibi salutem dicit. Vale. [Ferrariae, 1540 1548].