Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/180

Da Wikisource.

V

Olympia Morata Ioanni Sinapio medico S. D.

Si vales, est quod gaudeam: sin nec dum satis, doleo. Verum tu, mi Sinapi, noli imitari malos medicos, qui in alienis morbis profitentur se tenere medicinae scientiam, se ipsi curare non possunt. Valetudinem tuam cura diligenter. (Ferrame, 1540-1548].

V

Olympia Morata

doctori Andreae Grunthlero sponso suo S.

Valde doleo te a me discedere, et tam diu abfuturum; nihil mihi neque molestius, neque gravius accidere potuisset: licet enim te non videam, tamen non tot solicitor curis, quot cum abes: nam semper timeo, ne aut cecideris, aut alseris, aut perfregeris aliquid. Et quando non timui graviora pericula veris? Nosti illud: Res est solliciti piena titnoris amor. Quod si me hanc solicitudinem, qua semper te absente crucior. omittere voles, facies, si commode neri poterit, ut intelligam quid agas, qui valeas; nam tibi sancte adiuro, te mihi nec charius nec iucundius esse quicquam; quod te etiam perspicere scio. Si enim aliter staret sententia, non te celarem, ut antea aperte me tui odium cepisse significabam. Velim, mi sponse, tecum essem; tunc intelligeres planius, quanta esset magnitudo amoris erga te mei. Incredibile memoratu est, quam efflictim te depeream: nihil tam asperum, neque tain difficile est, quod non cupidissime sim factura, dum tibi gratificer; quare non est mirandum, si haec mora est mihi molesta, quoniam odit verus amor nec patitur moras. Quidvis aliud tua causa quam hoc facilius ferrem: proinde te obsecro, perque tuam fidem te