Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/220

Da Wikisource.

ad te scribere, curri omnia piane ex iliis cognoscere posses, simulque perspicere miseriarum te multos habere socios. Mihi crede, nullus est, modo in Christo pie vitam agere velit, qui non acerbissimos dolores, calamitatesque hauriat. Nos saepe peregrinari cogimur, sed tamen nusquam diabolum et mundum effugere possumus; imo, quod ille inquit: — Neque decedit aerata triremi, et post equitem sedet atra cura. — Ita nos domesticos hostes veterem Adamum et peccatum semper nobiscum vehimus. Proinde nullo temporis puncto intermisso Deum comprecari oportet, ne in tantis malis frangamur; alioqui si languori desidiaeque nos dederimus, cum nobis tot bella sint gerenda, facile succumbemus, et in perpetuum peribimus. Quod tibi etiam cavendum est, magnaque tibi in sacras literas diligentia conferenda, et saepe orandus Deus, ne multitudinem impiorum, quorum omnia piena, imiteris; sed verbum Dei sit tibi dux recte et pie vivendi, et lucerna pedibus tuis. Sic enim non impinges: in primisque da operam ut plus illuni Deum omnium rerum praepotentem, qui corpus animamque simul in gehennam coniicere potest, quam homunciones extimescas, quorum vita umbrae, loeno, Acri, fumo in divinis literis comparari solet. Fac animo magno fortique sis. Omnia brevia etiam si magna sint, tolerabilia esse debent. Hic omnia bello ardent, et ubique multis aerumnis premuntur «aneti viri; etiam ex Anglia multi sunt fugati: ita saevit diabolus. Haec vero omnia magnae nobis letitiae esse debent, cum portendere sciamus illuni faustutn et felicem diem brevi fore, quo una beatissimam vitam agere incipiemus. Interim nos literis salutabimus, et animo cernemus. Sororem meam sic tibi commendo, ut maiore studio eam commendare non possim, non ut illam locupletes, aut ad istos honores perducas; sed ut Christi scientia illustretur. Cito praeterit figura huius mundi. Vale in Christo. Meus maritus et fraterculus P. S. tibi adscribunt. Heidelbergae, Calendis Augusti, [1554].