Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/38

Da Wikisource.

Recita CAPUT TERTIUM.

Pontifices Romani iam multis ac multis saeculis secuti sunt aemulatores legis, aemulatione legalium beneficium sanguinis Christi obtexerunt, offuderunt tenebras doctrinae apostolicae, ut apostoli verbo utar, «converterunt evangelium Christi». Id facile fuerit exemplis planum facere. Itaque ut ea. quae praedicta fuerant per Spiritum sanctum complerentur, «homo in tempio Dei sedens, ostendens se tamquam Deus, operatus est mysterium iniquitatis». Declaratio testimonii III. Christus Iesus, in quo repositi sunt oinnes thesauri sapientiae Dei, videbat aliquando fore homines, qui convicti maiestate virtutis et gloriae suae confiterentur Christum esse filium Dei, sed non glorificarent ut Dei filium; quod scilicet non constituturi erant in uno ipso omnem iustitiam et sanctificationem per sanguinem eius in spiritu Dei, quem spiritum suis erat daturus: futuri erant isti pseudoapostoli, qui aliquam partem sanctificationis et iustificationis in legalibus reponerent, et ex Christo et legalibus salutem nobis esse affirmarent; perinde atque ex Christo et Iudaeorum institutis corpus unum aliquid religionis constaretur solidum atque perfectum: quod commentum non a se esse et propterea diligenter reiciendum a fidelibus, docet dominus Iesus ex similitudine illis verbis: «Nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus, alioquin et novum rumpitur, et veteri non convenit conimissura a novo; et nemo mittit vinum novum in utres veteres,