Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/39

Da Wikisource.

alioquin rumpit vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt, sed vinum novum in utres novos mittendum est». Non pudet me ita loqui barbare, inquient, at Christiane. Cum a Christo esset id commonstratum, sublata fuerat omnis ceremoniarum ludaicarum species, omnis usus antiquatus. Umbrae fugatae sunt atque exclusae. Si ceremonias imitatione legalium reduxerunt homines falso christiani, id totum ex illoruni cerebro fluxit, qui aemulatores fuerunt legis et umbris delectati obduxerunt tenebras rebus clarissimis, «subdoli operarii», iuquit apostolus. Ubi enim lucem immensam a Christo allatam respicere coepimus, spiritumque ducere a Deo, per quem sub manifesta ignis et linguarum forma acceptum apostoli illustrarent omnia scriptis et oratione, turpe, indignum nefasque fuit reicere populum Dei et lucis filios in tenebras. Id ut exentplis planum fiat, ut aditus ad rem propositam sit facilior, liceat mihi pauca dicere atque intra inodum. Scimus Dominum Iesum corpus suum templum appellare. Decepti sunt ea appellatione Iudaei; nos, qui lucis filii sumus, decipi turpe est. Luce hac per Christum accepta novimus ea, quae fuerant a Salomone dieta in celebrationem templi, in quo Deus in perpetuum habitaret; umbras fuisse adornatas in celebrationem corporis Christi, in quo veluti in tabernaculo divinitas perpetuo inesset; de quo scriptum est celebre illud: «c Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo». Huc attinent preces illae regiae, ut quaecumque homines deprecarentur in tempio ilio, de coelo Deus exaudiret, omnia in tempio ilio impetrarent cum gratia. Templum igitur per quod Deo placemus, templum in quo audimur, Christus unus est; in eo et per eum, in quo semper est Deus, roganda omnia a patre. Hoc tabernaculum illud Moysis significabat sacrum et sanctum ad explendum divinum cultum; nam quid illud est? «Assumpto unctionis oleo ungendum tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificetur, altare holocausti et omnia vasa eius, labra cum basi sua, omnia unctionis oleo consecranda ut sint sancta sanctorum». Significabant hae umbrae Christum Spiritu sancto unctum, de quo scriptum erat illud, «spiritus Domini super me eo quod unxerit me»; quod apostoli uno Riformatori italiani del Cinquecento - n. 3