Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/50

Da Wikisource.

excogitari, quaeque extra modum supra sit peccata nostra et totius mundi, adhuc pueriliter instant et muliebriter et superstitiose, imrao vero insipienter petunt, ut cineribus ramorum olivarum, qui eos cineres super se adsperserint, assequantur redemptionem peccatorum. Obsecro vos, viri principes, vel hoc est ex doctrina apostolorum et evangelio Christi? Cuius quoniam conversionem quidam fieri indigniorem putant, si quis curaverit reducendam observationem dierum ex veteri lege, quod dictum sit, «dies obscrvatis et tnenses et tempora et annos, timeo de vobis, ne forte sine causa laboraverim in vobis», nani et ob id clamat Paulus, «sunt aliqui, qui vos conturbant et volunt convertere evangeliuin Christi». Liquet id ex commentariis omnium interpretum. Quid putatis? Continuisse ab hac imputate sese pontifices Romanos? immo vero, quia Paulus et Petrus et caeteri apostoli vetuerunt restituí dierum observationem et niensium et annorum, pontifices Romani et eorum asseclae restituerunt et servari mandarunt. Recita observationem quatuor temporum et sermonem Leonis papae ex Hieronymo: «leiunium quarti, et ieiunium quinti, et ieiunium septimi, et ieiunium decimi mensis domui Iudaeet Hierusalem in dies festos vertetur in gaudium. Hoc loco nostrorum multi multa dixerunt et inter se dissonanza. Cogimur igitur ad Hebraeos recurrere, et scientiae veritatem de fonte magis quam de rivulis quaerere. leiunium quarti mensis. qui apud Latinos vocatur Iulius, die septimo et decimo eiusdem mensis, iliud arbitrami, quando descendens Moyses de monte Sinai tabulas legis abiecit et confregit, et iuxta Hieremiam muri primurn rupti sunt civitatis. In quinto vere mense, qui apud nos appellalur Augustus, cum per exploratores terrae sanctae seditio orta esset in populo, iussi sunt montem non ascendere, sed per quadraginta annos longius a terra sancta circuire dispendiis, ut exceptis Caleph et Iosue omnes in solitudine caderent, et in hoc mense a Nabuchodonosor et multo post a Tito et Vespasiano templum Hierosolymis incensum atque destructum, capta urbe Bethel, ad quam multa millia confugerant Iudaeorum. In septimo vero, qui apud nos appellati October, occisus est Godolias, et Iudae tribus ac