Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/63

Da Wikisource.

mortalis». Quid est «sub poena peccati mortalis», nisi cuni hoc feceris morte aeterna morieris? Itaque, quantum in pontificibus est, dum iudicant inter diem et diem, praecepto eorum morior Deo, qui, ut sibi viverem, per aspersionem sanguinis filii sui omni periculo liberarat. Huc illud accedit, si appono, offendiculo sum hospiti. Quid autem inquit Dominus? «Vae homini, per quem scandaium venerit». Per quem autem nunc venit nisi per pontifices, per quos edictum propositum fuerat tanta poena? Vae ergo pontificibus Romanis, non ego dico, sed Dominus. Ubi enim lex non est, nec prevaricatio, nec offendiculum. Quae sunt ludibria ista superstitionis? quid de iis disserimus, quasi Christus aperte non dixerit: «Audite et intelligite»? Non vult pontifex Romanus, ut audias; qui spiritual Christi habent, non possunt non audire, imrao vero videntes vident, et audientes audiant. Quid dicit Dominus? «Audite et intelligite: non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei, scis quia pharisaei, audito verbo hoc, scandalizati sunt». Nonne et nos possumus dicere? nostine, Domine, pontifices Romanos et eorum asseclas audito hoc esse scandalizatos? At Dominus: «Omnis plantatio — inquit — quam non piantavit pater meus coelestis eradicabitur». Non magis id dictum in pharisaeorutn traditiones quam pontificami. Nostis quae plantatio non est piantata a patre? quae repugnat evangelio filii. «Filius» enim «et pater unum sunt. Sinite illos; caeci, inquit, sunt et duces caecorum». Tarn dictum hoc de scribis et pharisaeis quam pontificibus, si in eodem errore versantur. «Caecus autem si caeco ductum praestat, ambo in foveam cadunt». Id praestant decreta, praecepta, traditiones pontificum, si cum evangelio pugnent, ut in foveam cadant tam pontifices, quam qui eos sequuntur. «Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam —». Utinam peterent vellentque addiscere, ut Petrus, qui Petri successores dici volunt: nolunt vero ipsi de iis doceri sicut Petrus, quod Petri successores non sint, et Petri doctrinam non sustineant. Neque enim abs re est, quod