Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/64

Da Wikisource.

potissimura Petrus petat edisseri parabolani. «Ait Doininus: — Ergo adhuc vos sine intellectu estis —». Absit ut putent pontifices Romani hoc sibi a Christo posse dici, cum sanctissimi sint et beatissimi, et errare non possint. O tempora! O niores! quasi vero ignoremus Babyloniae reges quo spiritu agantur. «Non intelligitis — inquit Dominus — quia omne, quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur; quae auteni procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem: de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae». A quibus si tantum abstinere homines curassent pontifices Romani, quantum a carnium esu die Veneris et Saturni, minus certe coinquinatas haberemus gentes et nationes, quae invocant nomea Domini nostri Iesu Christi. At hi, ut firmarent eorum traditiones, non sunt veriti, eas praeferre praecepto Dei, quibus ne ego imponere videar, agam rebus minime obscuris. Nemo omnium est, qui ignoret, quam incredibili numero multos annos Romae fuerint, irarao vero floruerint meretrices, adulteri, scortatores, lenones, sicarii, lanistae, cynaedi, aleatores, harioli, vinolenti, scurrae. Omitto, quod nonnulli ex bis in honore summo fuerint apud pontifices: quod vulgare est dico, hosce homines impuros non modo toleranter ferebant omnes esse in urbe, sed salutabant, ut fit, omnes qui occurrebant. Fuit per id tempus fonasse aliquis vel Germanus, vel Italus, qui, dicto Christi confisus vel Pauli sententia, docuit die Veneris et Saturni carnibus vesci licere, nihil esse a mensa reiciendum cum gratiarum actione. Id ubi rescitum est, omnes clamabant haereticum esse, in civitate non ferendum esse, omnes illum adspernabantur, omnes abhorrebant, nemo illuni auditu, nemo dignum colloquio existimabat. Quid hoc, pontifices? Extra hanc rem ne verbum quidem expeto. Praeceptum Dei est, «non moechabere, non occides, non furtum facies, non desiderabis uxorem proximi tui, non ancillam, non bovem, non asinum». Contemptores verbi Dei ea diligentia praecepta ista solvebant, quasi qui servarent condemnari solerent. Quid est, qucd tam perditis viris, tu, tu, pontifex, nil commovebare? nam utebaris familiarissime. Quid est,