Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/66

Da Wikisource.

pontifices Romani, ut adinipleretur quod de hoc ipso fuerat praedictum a Ieremia propheta, «posuerunt offendicula in domo, in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam». Nunc ergo tanto conventu bominum et frequentia expedit ut solo aequentur praecepta pontificum, ut caput tollere Christiana libertas possit, nisi forte expectamus, ut, qui nos a lege Moysis sua morte redemit, iterum crucifigatur, ut redimat a lege pontificum. Episcoporum erat non onerare praeceptis propriis ecclesiam Dei, non pugnare cum evangelio et monitis apostolorum: si quaedam pia videbantur, de quibus non erat praeceptum a Domino, commonere et fraterne hortari poterant, Paulumque imitari dicentem, «praeceptum Domini non habeo, consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis». Nunc ubi vel inscitia vel audacia elati isti pontifices, libertatis christianae nulla ratione habita, gravissimis praeceptis oppresserunt populum Dei, resistere ac repugnare tandem vos, principes viri, debetis, neque recusare sudore et sanguine Christi partam vobisque traditam libertatem pie, sancte, et auguste defendere.