Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/67

Da Wikisource.

Recita CAPUT QUINTUM.

Non dubitant, qui spiritu Dei aguntur, Spiritum sanctum locutum esse per Paulum apostolum, cuius evangelium sanctum est. Itaque, qui Pauli instituta reiciunt, Spiritum sanctum reiciunt; in quos adhuc clamat apostolus: «An experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus?». Huius apostoli doctrinam et instituta ita sustulerunt pontifices Romani, ut qui eorum sedem apostolicam appellent, quod Pauli doctrinam sequantur, dicant malum bonum et bonum malum, ponentes lucem tenebras et tenebras lucem. Declaratio testimonii V. Non possum non mirari vehementer tanta audacia fuisse homines, ut iis, quae divino testimonio sancta et firma essent, manus inferre, et iura divina confundere, et in coelum os suum ponere non sint veriti. Qua in re, quid in causa fuisse dicemus nisi prudentiam hominum? Quae, nisi probe se norit, quam sit infirma et tenuis, tam est temeraria tamque audax, ut facile efferatur in Deum. Hinc illae cogitationes quorumdam impietatis et superbiae plenae, qui nonnulla vel frustra vel ad perniciem producta fuisse a Deo queruntur, quasi ipsi ad rerum temperationem sedissent, multa melius fuissent disposituri. Horum certe sunt quam similiimi, qui Spiritus sancti instituta per apostolum non sunt veriti rescindere. De quibus Irenaeus egregie: «Deserti — inquit — igitur cum sint a paterna dilectione, et infiati a Satana, abstiterunt sententiis ab eo, qui est Deus, et putaverunt quod a semetipsis plus invenissent quam apostoli, se autem sinceriores et prudentiores apostoiis esse». Qua de