Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/78

Da Wikisource.

Recita CAPUT SEPT1MUM.

Arroganter fecere homines et perverse, qui Christi praecepta consilia appellarunt, ut eo verbo minus adstringi videamur, sanctiones autem pontificias praecepta dici voluerunt: cum contra, humana illa consilia et commenta erant appellanda atque habenda; divina vero haec, quibus verissime sumus adstricti, praecepta de quibus non ego dico sed Dominus, «qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum». Declaratio testinionii VII. Si Christi inandata quaedam, quod imbecillitale viriurn humanarum vix servari posse videantur, eo non sunt appellanda praecepta, neque omnibus dieta sunt; quid dicendum de praecepto Dei per Moysen, «diliges Dominum Deurn tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua». Num non omnibus est dictum? Quid de iiio: «non concupisces»? Num quod imbecillitale viriurn humanarum vix servari posse videatur, non erit praeceptum? num non ad omnes spectat? Illa per Moysen servari sunt iussa: haec per Christum, cuius mandata qui violarit, pollicetur se ultorem Deus. «Prophetam — inquit — suscitabo eis de medio fratrum suorum, et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi. Qui autem verba eius, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam». Quod si praecepta nihil aliud sunt, quam mandata cuiusquam praepotenti auctoritate praediti, quibus non servatis poena in transgressores est constituta; ego quidem quod isti dicant, nihil video. Testimonium de auctoritate Christi quaerimus? dedit per