Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/79

Da Wikisource.

Moysen pater amplissimum; proxime vero locutus est nobis in fílium, «hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsuin audite». Iis mandatis adsignatis non poena sed poenae sunt constitutae, «quod qui non servaverit, minimus vocabitur in regno coelorum, quod reus erit iudicio, quod reus erit concilio, quod in carcerem mittetur, quod totum corpus eius ibit in gehennam». At vero in eodem capite habetur, «diligite inimicos vestros, benefacite iis, qui vos oderunt». Consilium est: quod sequitur, «mutuum date, nihil inde sperantes», erit praeceptum. Ex mutuo si quis teruncium acceperit, non est ferendum: caetera si non servarit, sat potest ferri. Praeceptum est, ne quis uxorem dimittat, excepta causa fornicationis; quid ita? quia praeceptum est a Christo, «audistis, quia dictum est antiquis, quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii: ego autem dico vobis, quia omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moecliari». Hac dicendi formula elicitur praeceptum. Bene est. Perge: «item audistis, quia dictum est antiquis, non periurabis, reddes autem Domino iuramenta tua: ego autem dico vobis, non iurare omnino». Non est hoc praeceptum? quid ita? nonne eadem dicendi forma? nonne continuum est? non repetitum ab apostolo Iacobo? repetitum. Non tamen est praeceptum, vel si praeceptum, non ita intelligendum, ut omnino non liceat iurare. Orat hic servus lesu Christi vos, principes, in quibus habitat spiritus Dei, ut neque humili neque levi de re audiendum et iudicandum putetis. Nani quid hoc est? quid querar? quo me vertam? Utinam mihi tale aliquod ingenium esset, aliqua dicendi facultas, ut impietatem istorum si non omni, aliqua saltem ex parte possem ostendere. Instituta apostolorum sublata sunt. Doctrina apostolica eversa, rescissum est verbum Dei, quae tanta ista impietas coniuravit in divinum ius, ut iis rebus non potuerit expleri. Pia impietas, ea impietas, nisi occurritis, principes, nisi resistitis, recta ad evertendum evangelium Christi, recta proficiscitur; et quoniam prudentia fiumana inimica Deo est, cum ea liostes Christi, societate inita, impietate duce, bellum inferunt evangelio. Mirum quot tormenta quacumque potuerunt