Pagina:Archivio della R. Società Romana di Storia Patria - Vol. XVI.djvu/227

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

Documenti circa la politica di Leone X 223


Aggiunta al documento IV.


(Postille marginali, che si leggono in una copia, senza data, dell' istrumento del 17 giugno, che si trova nellMstesso inserto, perfettamente identica all'originale, mancante soltanto del primo periodo: «In Dei nomine - qualiter»).


[Arch. e loc. cit.]


Quantum ad primum capitulum in quo Sanctitas Sua contenta est facultatem Cesaree Maiestati prestare, ut una cum imperio regnum Neapolitanum retinere possit. Sua Maiestas grato eam animo acceptat, tum immensas sibi gratias agit plurimumque debere àgnoscit, hoc tamen unum supplicai ut in bulla prefate licentie nulla addatur conditio, ne quod predecessoribus suis libere a Sede apostolica indultum fuit, id ipsum cum aliquo gravamine sibi concedi videatur, et quia in eodem capitulo Sua Sanctitas, ne videatur ea licentia sine aliquo Ecclesie emolumento concessa, petit aut oppidum redditus trium milium ducatorum aut mineras aluminum Hispanie et regni Neapolitani aut singulis annis octo milia ducatorum pro censu perpetuo, Sua Maiestas respondet: Quod licet felicis recordationis Ferdinandus rex Catholicus avus suus habuerit in vestituram a bone memorie papa Iulio liberam et sine aliqua census impositione, tamen ratione Sue Sanctitatis, cuius semper obediens filius et e3se et haberi vult, contenta est ex tribus conditionibus propositis, quia relique; due non facile nunc prestari queunt, quolibet anno in censum perpetuum Sue Sanctitati Sedique apostolice solvere quinque milia ducatorum, utque de eo contenta sit supplicai.

Quantum ad secundum in quo vult ut Cesarea Maiestas teneatur habere duas triremes bene instructas et paratas pro defensione rerum Ecclesie Sua Maiestas respondet: quod due triremes sunt parum presidii pro tutella huius ore maritime et quod Sua Sanctitas sibi persuadere debet quod tam ipsa quam eius successores, qui regnum Neapolitanum pro tempore obtinebunt, maiorem semper numerum habebunt que omnes erunt semper parate ad mandata et servitia Sue Sanctitatis et sancte Romane Ecclesie.

Quantum ad 3um in quo fit sermo de ecclesiis regni Neapolitani Caesarea Maiestas supplicai Sue Sanctitati ut de nummero .cxxxv. ecclesiarum et ultra que sunt in regno Neapolitano velit de illis .xxvi. indulgere Sue Maiestati, ut ad nominationem et supplicationem suam de illis provideatur, quod pro singulari suscipiet beneficio eorum non parum ei debebit.