Pagina:Archivio della R. Società Romana di Storia Patria - Vol. XVI.djvu/233

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

Documenti circa la politica di Leone X 229



VI.


1519, 22 ottobre. Trattato segreto tra Leone X e Francesco I.


[Arch. cit Mss. Torrigiani, busta II, fascicolo iv, inserto 10°.]


Licet sepius inter nos Leonem divina providentia papam X ac Franciscum Dei gratia Francorum regem, Mediolani ducem ac Genue dominum fuerit facu ac reiterata bona, mera et pura unio, confederado, intelligentia et liga cum nonnullis capitulis tunc expressis, ad que relatio habeatur, ad presens tamen nos mature considerantes ex pluribus causis expedire non solum pro tutela, securitate, firmitate et conservatione Sancte Sedis apostolice et regni Francie ac statuum nostrorum, sed etiam pro reipublice Christiane tranquillitate et quiete, non recedendo ab aliis confederationibus, ligis, capitulationibus, obligationibus et conventionibus inter nos factis hactenus, immo illa omnia specialiter et expresse approbantes, confirmantes, et innovantes, infrascriptam confederationem, unioiem, ligam et intelligentiam cum infrascriptis capitulis, pactis, articulis, conventionibus, promissionibus, obligationibus, renuntiationibus, modis et sub illis formis et capitulis, prout inferius continetur, firmamus, inimus facimus et contrahimus, duraturam ad alterius nostrum vitam, ad honorem omnipotentis Dei et ad mutuam conservationem statuum nostrorum et cuiusque nostrum et contra ontines quiqui illi fuerint reges. principes duces domini et ffbtentatus tam in Italia quam extra, et contra omnes statum regnum et dominium habentes qui de cetero quomodolibet ofienderent seu offendere quererent directe vel indirecte, publice vel occulte nos vel alterum nostrum seu nostros status et regna etcetera, modis et formis sequentibus. Imprimis: cum decreto Clementis IIII caveatur ne reges Sicilie citra Pharum ad imperium ullatenus aspirent et imperatores non effidantur propteringentia et manifesta pericula, que ob eam rem Ecclesie imminere possent, cuius decreti tenorem insequendo defunctus bone memorie rex Catholicus temporibus felicis memorie Iulii pape II predecessoris nostri necnon presens Catholicùs temporibus nostris, accipiendo iamdicti regni: investituram, promiserunt et iurarunt se contenta in dicto decreto observaturos, ut latius ex illius tenore constat; vemm his non obstantibus ipse Carolus Hispaniarum rex in Romanorum regem fuit, eo instantei electus. Unde nos Leo papa predictus (ut rationi congruit)