Vai al contenuto

Pagina:Archivio storico italiano, VIII, 4, 1858.djvu/219

Da Wikisource.

11

REGIBUS ATQUE PRINCIPIBUS1



Serenissime atque invictissime Princeps,

Oportet nos saepius pulsare Vestrae Majestatis auditum, et benignitatem, ejusdem, maximis intentam curis et ponderosis occupatam negotiis (tot quotidie inaudita pullulant!), litteris infestare. Sed apud quos calamitates ruentis Italiae conqueremur, nisi apud Sublimitatem Vestram, quae posset unico verbo praebere tot saevientibus vulneribus medicinam?

Consuevimus, humanissime Princeps, de cunctis occurrentibus apud Sedem Apostolicam lamentari, videbaturque nobis ad omnium aures Principum deduxisse quicquid apud illam in nostrae devotionis ardore, verbo vel litteris, promebamus. Sed, heu! tantum valuit malignantium apud Sanctitatem Apostolicam factio, tantumque potuit Praesidentium Ecclesiae nomine per Italiam iniqua perversitas (dum fraudibus, fame, ferro et proditionibus nostram quaerunt opprimere libertatem), quod nos pro nostra defensione (non nisi in extremo periculo) in ferrum surgere compulerunt, sublatumque est nostrae devoctioni antiquum illud refugium, in quo solo purissima nostrarum mentium intentio quiescebat.

Speravimus tamen a Sanctissimo Patre et domino nostro, do mino summo Pontifice, ut fecit, in Italiam applicante, in suae benignitatis gratià statum lacrymabilem istarum partium restaurari. Quod ut fieret, solemnes oratores nostros in Romanam Cu-

  1. Questo è il modello del manifesto mandato ai grandi Potentati, estratto dai Registri del carteggio della Repubblica, nell’Archivio Centrale di Stato, ad annum, N.° 15, c. 91. Chi bramasse il modello del manifesto mandato alle minori Signorie, può trovarlo a pag. xlvi nel Vol. XV, in nota, della prima serie di questo Archivio Storico.