Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 12 (1870).djvu/11

Da Wikisource.

al cardinale giovanni salviati 7

rum ad arma provocati fuimus, qui inviti arma capere, qui subditos nostros, qui nostram et Romani Imperii dignitatem defendere, qui novas copias ad Italiam mittere prò compescenda hostium insolentia coacti fuimus: veruntamen hoc crimen, haec culpa, hic denique insultus iis certe ascribendus erit, qui pontificem vanis policitationibus, improbissimis et plus quam iniquis erroribus seduxerunt impuleruntque, ut in nos eius et Apostolicae sedis protectorem arma caperet, nosque etiam ad arma provocaret; quorum denique malitia tantum apud suam Beatitudinem valuit, ut firmatas cum Duce Ugone de Moncada inducias violaret, magnamque regni nostri neapolitani partem occuparet; qua fama nostri impulsi milites, nobis inconsultis, recte ad Urbem tendere coacti sunt, firmatisque denuo induciis, qui nui)er alias violatas viderant, fidere noluerunt, sed ad summam hanc impietatem insano quodam furore, vel Dei potius iuditio ducti fuerunt iis, qui pontificem seduxerant, non modo auxilium non prestantibus, sed quasi a longe credulum pontificis animum, qui se se falsissima spe ab eis illudi passus est, irridentibus. Quos tametsi in presentia nobis ascribere non pudeat quod sua culpa patratum est, speramus tamen, favente Deo optimo maximo, in quo uno totam spem nostram colocavimus, nos ita pontificis atque Apostolicae Sedis, necnon et universae christianae religionis causam subscepturos, ut hostium iniquitate vel espulsa vel prostrata, romanae sedis dignitas cum amplissima Christi et religionis gloria ac reip. chistianae salute et gloriosissime floreat, et amplissime propagetur; ita ut, hostium sycophantia detecta, nec R. P. vestra, nec quivis alius ea, quam de nostro in remp. animo conceperant, spe frustrati esse videantur; prout haec latius cum ab Apostolicae Sedis nuntio, tum a Iacobo Hieronymo, quibus mentem nostram ore proprio explicuimus R. P. vestra accipiet, quamdiu etc.

Dat. Vallisoleti, Die xxviii iulii mdxxvii

Io Cl. Rey.


Tergo
Copia literarum Cesaris
ad Card. Salviatum.