Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 12 (1870).djvu/369

Da Wikisource.

documenti 75

borationibus, preceptis, guarentigiis et aliis quibuscumque cautelis, de quibus ipsi sindico videbitur convenire; et ipsam conventionem cum ipsis infrascriptis pactis, capitulis, tenoribus atque formis et aliis supradictis, et ipsa capitula atque pacta et alla supradicta per ipsum sindicum Comunis Florentie cum dicto Comuni Senarum seu eius sindico fieri et firmari debere et posse voluerunt et providerunt, et sic fieri eis visura fuit.

Quorum quidem infrascriptorum pactorum et capitulorum tenor talis est, videlicet:

In primis, quod ad hoc ut terra et portus Talamonis comitatus Senarum sit habilis et securus ipsis mercatoribus navigantibus, ac aliis in ipso portu et terra commorantibus et ad ipsum portum et terram venire volentibus; et ut ipsi mercatores et alie quecumque persone ad ipsum portum et terram cum eorum mercantiis ac rebus, tam per mare quam per terram venire volentes, valeant secure venire, ibique possint invenire vitualia pro victu ipsorum et alla necessaria et utilia pro expeditione ipsorum mercatorum et navilium et lignorum et navigrare volentium, ibique possint commode et secure permanere; quod per ipsum Comune Senarum dicta terra Talamonis et locus porti fulciatur personis et gentibus quo custodire et defendere debeant ipsos mercatores et alias persona et mercantias, res et bona ipsorum ibidem applicandas et advehendas, et hominibus et personis actis, necessariis et habilibus ad caricandum et excharicandum ipsas mercantias, res et bona, et victualiis et aliis opportunis ad vitam hominum, et fulcimentis navium, galearum et aliorum lignorum, et aliis infrascriptis aptis ad navigandum per mare et pro navigatione mercatorum et aliorum hominum et personarum et mercantiarum et bonorum ipsorum, que a portu et in portum predictum adveherent seu exportarentur, ac domibus et locis necessariis et utilibus pro habitatione et mora predictorum, tam ibidem per mare volentium, quam ad alias partes ire volentium, vel de aliis partibus venientium ad locum prefatum, et aliis necessariis. utilibus vel opportunis portui et loco predicto.

Item, quod per ipsum Comune Senarum fiat et procuretur quod fiat quo citius et comodius fieri poterit, de primis denariis et pecunia infrascriptarum gabellarum que percipietur per ipsum Comune Senarum, sen eius executores vel camerarios ex gabella solvenda ipsi Comuni Senarum, vel eius exactoribus seu camerariis, de rebus et mercantiis mercatorum predictorum et aliorum hominum et personarum civitatis, comitatus vel districtus Florentie, seu quarumcumque aliarum personarum undecumque existentium, que ad ipsum portum per mare venirent, et in ipso portu scaricaren-