Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 13 (1871).djvu/24

Da Wikisource.
20 dei giudizi civili in roma

querimonii causa atque dicebant: Piissime imperator et omnium augustorum auguste, supplicamus tuam clementiam ut legem habeamus di Hugone abbate monasterii sancte Marie quod situm est in Sabinis in monte Acutiano et juxta fluvium Pharpham qui contendit nobis duas ecclesias sancte Marie et Sancti Benedicti que sunt edificate in thermis Alexandrinis cum casis criptis hortis terris cultis ed incultis arcis columnis et oratorio Salvatoris infra se vel cura omnibus ad eas pertinentibus, sitas Rome, regione nona, in predictis thermis Alexandrinis sicuti rejacere videntur inter hos fines ab uno latere curtis et cripta quam detinet Lambertus filius Aldonis et cripte quas detinent heredes Ingebaldi et Azonis, ab alio latere cripta quam detinet Theophilactus Neapolitanus cura nepotibus suis, sicuti definitum est per muros et columnas, a iiii latere hortus quem detinent heredes de Bonizo et monasterium sancti Andree quod situm est in monte Soracte, a iiii latere via publica. Inter hanc reclamationem casu accidente affuit Hugo predictus venerabilis Abba in basilica beati Petri apostoli. Ipsa ora residebat in judicio domnus Leo archidiaconus sacri imperii palatii ex parte domni imperatoris una cum Iohanne Urbis Rome prefecto et judicibus Romanis Gregorio primo defensore, Leone arcario, Atrocio, Petro, Paulo dativis judicibus ex parte domni pape. Tunc statim fecerunt venire Hugonem abbatem in judicio, cui et dixit predictus domnus Leo archidiaconus: Volo ut respondeas istis presbyteris qui querimonium habent super te. Ille autem respondit: Nescio de qua causa. Et domnus Leo: De duabus ecclesiis cum casis et cellis suis quas habes in thermis Alexandrinis. Et jam dictus Abbas: Rogo vos, date michi indutias quia modo non sum paratus ad legem, neque judices meos habeo neque advocatum. E contra ille: Nequaquam, sed dabo tibi advocatum qui pro te respondeat. Et abbas: Volo scire si dederis michi advocatum Romanum aut Langobardum. Et ille: Romanum dabo tibi. Et abbas: Nolit Deus ut res nostri monasterii aliquando sub lege Romana vixisset sed sub lege Langobarda, propterea nolo Romanum advocatum. Et ille: Velis, nolis legem Romanam habes facere. At contra dicebat abba: nullatenus se facturum nisi ex ore domni imperatoris audisset. In tali autem altercatione predictus domnus Leo manibus suis eum comprehendit per cucullam et juxta se sedere fecit, cui et dixit: Hodie non exies de isto placito nisi legem feceris. Et iternm abbas: Ego non contradico legem, sed si permiseris guadimonium, tibi dabo juxta meam legem donec vadam ad meum monasterium ut revertar cum advocato simul et judicibus. Tunc jussu domni Imperatoris data est ei indutia a tertia feria usque in vi feriam. Et abiit domnus abba et re versus est vi. feria, sicuti promiserat cum suo advocato et ju-