Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 13 (1871).djvu/26

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
22 dei giudizi civili in roma

pro certo quod idem monasterium semper fuit sub tuitione regum et per legem Langobardorum defensatum est. Modo querite abbatem undecumque vultis, et per suum advocatum vobis respondeat secundum suam legem. Ad hec presbyteri quesierunt advocatum qui pro eis quereret. Et datus est eis Benedictus illius Sthepani a Macello sub templo Marcelli. Et prcolamabant ita dicendo: Ego quero Hugonem abbatem de duabus ecclesiis cum casis et cellis suis et criptis pertinentibus ad ecclesiam beati Eustathii unde ab anterioribus nostrorum presbyterorum carta tertii generis facta est anterioribus istius abbatis in tribus personis ad pensionem reddendam, et modo expleta est, et iste abba nobis contendit. Ad hec Hubertus advocatus respondit: Istas ecclesias cum casis suis cellis et criptis unde tu Hugonem abbatem quesisti, per quadraginta annos ipsum monasterium possedit ad proprietatem. Ad hec advocatus presbyterorum respondit: Volo ut dicas si absque pensione tenuit. Ille autem respondit: Mea lex non precipit ut aliter dicam nisi quod jam dixi. Et statim ostendit capitulum ubi continebatur quod de pensione non debet respondere secundum suam legem sed de possessione. Deinde jndicatum est usque ad alteram diem. Veniente autem die sabbati, iterum in judicium affuerunt et querimonium fecit advocatus presbyterorum, sicuti prius fecerat. In tali pacto presbyteri ceperunt accusare advocatum monasterii ad domnum Leonem, quod fallax esset. Tunc Leo considerare cepit intra se quid de hoc faceret. Acceptoque bono Consilio eo quod deessent ibi alii judices Langobardi preter ipsum advocatum ut posset veritatem discernere inter fallaciam, fecit eum jurare per mi evangelia ut ex illa hora et deinceps verum judicium judicaret. Tunc fecit eum sedere in judicio ut judicaret secundum suam legem de hoc. Ad hec abba contristatus aiebat: Domne, quare hoc fecisti? Tulisti advocatum meum modo; pro me quis respondet? Et ille: Ego dabo tibi alium advocatum pro eo. Tunc precepit Petro filio Rainerii de comitatu Reatino, qui ex parte ipsius monasterii erat ut ipse advocatus fieret. Ad hec abbas: Domne, iste advocatus nescit respondere pro me. Et domnus Leo: Ego do licentiam priori advocato tuo ut eum instruat qualiter respondeat. In tali altercatione dixit domnus Leo judicibus Romania: Quid vobis videtur de hoc? Et illi: Ecce querimonium diffinitum est. Tantum judex Hubertus qui est Langobardus diffiniat quia nobis non pertinet de hoc judicium dare. Et domnus Leo precepit Huberto ut judicaret. Tunc Hubertus dixit: Ego non judico nisi quod scriptum in manibus teneo. Et statim ostendit capitulum ubi continebatur quod sancta et venerabilia loca secundum legem Langobardam per quadraginta annos possunt per sacramentum probare suam possessionem. Et nullum aliud judicium dedit predicto abbati nisi ut juraret