Vai al contenuto

Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 13 (1871).djvu/28

Da Wikisource.
24 dei giudizi civili in roma

ergo Christe, qui est via veritas et vita et occidat iniquitas. Tunc preceperunt judices ut refutarent presbyteri domno abbati predictas duas eoclesias cuna pertinentiis suis. Et apprehenderunt baculum simul et cartam per quam litigabant, et refutaverunt, atque dederunt in manna domiti Hugonis abbatis et Huberti advocati sui et tenente domno abbate ipsa carta in manti, jussu domni Leonis, tulit Leo arcarius sancte Sedis apostolice cultrum et signum sante crucis in ea abscidendo per medium fecit et reliquit in manu domni abbatis in conspectu omnium ibidem residentium et circumstantium Quod si in quocumque tempore jam dictis presbyteris aut successores eorum aliqua cartula de predictis locis inventa aut reperta fuerit, et cum ea per qualemcumqne insurgentem personam magnam vel parvam ad predictum monasterium litigare vel calumnias inferre temptaverint, non solum cartula ipsa vacua permaneat, sed etiam composituri existant auri optimi librarum decem medietatem regi et medietatem ipsius monasterii rectoribus, et post solutam penam hunc brevem memoratorium in omni robore fìrmitatis permaneat. Unde pro futura memoria et cautela ut a modo et nsque in fìnem seculi predictum monasterium ecclesias duas in integrimi cum casis hortis criptis et parietinis suis si ve oratorio Salvatoris securo et quieto ordine detineant, pienti dictum est, usque in fìnem seculi. Propter hoc supradicti judices michi Benedicto scriniario sante Romane ecclesie, in qua ipsi propriis subscripserunt manibus, in mense et indictione suprascripta xi scribere preceperunt, sicuti dictum est.

† Robertus sancte Romane ecclesie oblationarius interfui et subscripsi testis. † Leo sacrosancti palatii archidiaconus interfui et subscripsi testis. † Iohannes prefectus comes palatii atque dativus jndex. † Ego Gregorius Domini gratia primicerius defensorum interfui et subscripsi. † Leo domni gratia archarius sancte apostolice sedis. † Adrianus dativus judex. † Petrus Dei nutu dativus judex. † Paulus dativus judex. † Ego Hubertus judex et advocatus ipsius monasterii interfui et subscripsi. † Ego Petrus filius Raynerii ibidem fui et subscripsi. † Gualafossa ibi fui et subscripsi. † Teuzo filius Renedicti ibidem fui. † Ego Benedictus scriniarius sancte Romane ecclesie qui supra scriptor hujus brevis commemorationis post testium subscriptiones complevi, et absolvi.