Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
documenti | 123 |
II.
Testamento di Olao Magno.
Testamentum
Die Sabbati 31 Julii 1557.
Reverendissimus pater D. Olaus Magnus, archepiscopus Upsalensis, infirmus corpore, sanus tamen mente sensu et intellectu, cupiens de rebus suis sibi a deo collatis ordinem dare et previdere ut sapientem decet, ideo suum condidit et fecit testamentum nuncupativum quod etc. in modum sequentem.
In primis enim commendavit animam suam Deo optimo maxime et gloriose Virgini, et beate Brigide advocate sue et tote curie coelesti. Et si mori contingat Rome, jussit sepelliri in basilica principis Apostolorum de urbe juxta sepulturam bo : me : Jo. Magni sui fratris dum vixit etc. archepiscopi Upsalensis que est apud altare Veronice seu Vultus sancti. Cui ecclesie iure sepulture reliquit s. viginti duo auri in auro pro usu fabrice dicte basilice.
Dixit habere et possidere unam domum iam emptam per eum a D. Jo. Petro Cafarello pretio s. 500, sitam in urbe in loco qui dicitur il Paradlso, que solet locari quinquaginta quinque s. pro anno et nunc reperitur locata pro dieta pensione cuidam P.° Paulo macellario.
Item habere in Colonia et Antverpia certam quantitatem librorum valoris s. quadraginta auri in auro, qui fuerunt portati ex urbe ad dictas civitates ut venderentur, et sunt volumina nova Historiarum rerum gotticarum : quarum curam habere commisit quibusdam R. d. Jo : Groppero et ven. D. Philippe Canabart, et ipsi sunt desuper bene informati.
Item et in urbe et edibus hospitalis Sancte Brigide solite sue residentie quamplures libros habere : diversarum sortium et duo torcularia pro imprimendis libris, et iam cepit et fecit imprimere, et nunc sub turculare habere nonnulla volumina revelationum S. Brigide, et valoris in totum sunt libri cum torcularibus s. 600 auri in auro vel circa.
Item dixit habere huiusmodi credita exigenda videlicet a Bartolomeo Georgeviski perigrino herosolymitano nuncupato s. quinquaginta mutuata in plurimis partitis, et desuper facta scriptura privata inter eos, que est penes ipsum R. d. testatorem. Item in alia manibus s. viginti sex auri in auro eidem eidem (sic) mutuata per manum d. Petri de Lintris diebus proxime preteritis pro eis