Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/144

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
124 documenti

relaxati a carceribus quibus detinebatur in burgo, de quibus fuit facta obligatio per acta notarii burgi S. Patri de Urbe.

Item s. 170 auri in auro a quodam Jacobo Braxio de Alchena flandre, eidem in diuersis vicibus pro necessitatibus suis amicabiliter mutuata, de quibus apparet instrumentum rogatum manu d. Petri de Lyntris clerici leodiensis diebus proxime elapsis.

Item a quodam Petro Ginizerio mercatore antverpiensi seu alio forsan cognomino nuncupato ducatos viginti unum auri de camera prò totidem expositis pro illo.

Item a quodam Petro Pereto ravennati episcopo dum vixit N. ducatos sexaginta de camera alias mutuatos amicabiliter.

Item quedam alia credita diversarum summarum que apparere possunt per scripturas penes eum, ut asseruit, existentes.

Reliquit et legavit hospitalì sancte Brigide prefate domum prefatam ut sic et esse debeat imperpetuum dicti hospitalis et illius proprietatis et in recordationem et memoriam ipsius testatoris, ut oretur deus pro anima sua.

Reliquit et voluit et mandavit quod omnes et singuli eius libri et torcularia post obitum testatoris vendantur et illorum pretium convertatur in utilitatem et commodnm d. Magni Laurentii et Olai Laurentii suorum nepotum studentium Lovanij et Leodij respective.

In omnibus et singulis aliis suis rebus et bonis iuribus et actionibus quibuscumque ubilibet consistentibus instituit et fecit ac ore proprio nominavit heredes suos universales dictos d. Magnum Laurentium et Olaum Laurentium suos nepotes absentes tamquam presentes, me notario pro eis acceptante et stipulante.

Executores suos et huiusmodi sui testamenti et voluntatis reliquit et fecit, constituit et ordinavit R. d. Jacobum Zimermannum Canonicum Varmiensem et Camerarium S.mi D. N. pape Pauli pape quarti presentem e acceptantem et d. Henricum Zibertum clericum leodienseis diocesis, sacre theologie professorem, etiam S.mi D. N. pape et S.e Rom.e Eccl.e penitentiarium apostolicum, presentem et acceptantem simul et in solidum : cum facultatibus opportunis adita et non adita hereditate et cum facultatibus etiam exigendi huiusmodi et quelibet alia credita : et debita solvendi et alia faciendi quae fuerint necessaria et opportuna pro executione presentis sue voluntatis et testamenti : et habendi etiam curam nomine dictorum suorum nepotum quibus post mortem testatoris auctoritate apostolica est reservata administratio et gubernatio et usufructus dicti hospitalis sic vel alias, prout dixit apparere per breve apostolicum seu litteras apostolicas gubernatio et administratio dicti hospitalis S. Brigide suorum honorum, et cum clausula ad lites et cum facultate etiam substituendi et alia gerendi et faciendi que fuerint opportuna ut supra cum plena et libera administratione.