Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/256

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
236 documenti

(Essendo queste deposizioni presso a poco tutte dello stesso tenore, se ne pubblicano solo alcune)


Johannes quondam ser Delaiti Balbi de Condino, iuratus ut dictum est suporius, dixit: dico meo sacramento quod de mea recordatione que est xxx annorum et plus quod homines et Comunitas de Condino steterunt in tentione et possessione dictorum montium pasculantes, secantes et publicantes dictos montes quieto et pacifice sine molestatione alicuius persone, cessantes homines de Castello publicare dictos montes ; et dico quod bene sunt xxx anni et plus quod non fui in primo consul ; et quando eram consul tunc homines de Castello veniebant ad me et rogabant me pro Comune Condini quoat darem eis verbum publicandi dictos montes; et ipsi dabant milii aliquandum x sol. imp. et quandoque v sol. et iiii interdum et ipsi ibant in dictos montes ad publicandum; et quando non dabam [eis] licentiam eundi in dictos montes, si ipsi ibant nos accipiebamus eis pignera; et scio quod ipsi dederunt nobis hominibus de Condino v plaustra scandularum in ecclesia nostra de Condino in terra nostra ; et modo prohibuerunt pignora ofTicialibus Comunis Condini.

Vihelmus filius Laurentii de Budelis iuravit ut supra et dixit : de meo tempore Comunitas de Condino stetit in tentione et possessione dictorum montium Caxingle et Leuteni, publicantes et pasculantes sine contradictione alicuius persone ; et quando ipsi de Castello volebant habere aliquod de dictis montibus, ipsi accipiebant verbum ab hominibus de Condino et solvebant eis videlicet consulibus Comunis ; et quando ipsi de Castello inveniebantur in dictis montibus sine voluntate hominum de Condino pignerabantur per saltarios de Condino ; et consules de Condino dicebant saltariis de Condino : si illi de Castello vadunt in nostros montes et nolunt dare vobis pignus, nolite facere eis vim, set convocate eos quod ipsi sint coram nobis ; et bene veniebant coram dictis consulibus ad dicendum ius de dictis pignoribus vetitis.

Aldriginus de Zemigo, iuratus testis, dixit: ego recorder a lxx annis, et dico quod per totum tempus mee memorie vidi Comunitatem et homines de Condino in tentione et possessione montium Caxingle et Leuteni per x, xx, xxx, xl et l annos et ultra, et nunc posident exceptis hominibus et Comunitate de Zeraego qui habent ius in dicto monte Multaciens vidi camperios de Condino et de regula Condini pignerantes homines de Castello quando ibant in dictum montem sine eoruni licentia ; et ego qui pluribus annis redidi ius in plebe Condini pro condam domino Sodegerio, potestate Tridenti, exegi multos denarios ab illis de Castello, pro