Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/258

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
238 documenti

minorum Capituli Tridenti et domini Mainardi ducis Karinthie, comitis Tyrolis, advocati [eccle]sie Tridenti, et per Sindicos Iudicarie.

1) In, primis quod nemo ferat per villas manarollos, nisi iret ad harandum vel ad montem, et qui [contra]fecerit solvat C solidos camere domini ducis.

2) Item quod nemo forat falcionem, et qui contrafecerit XXV libras solvat camere domini ducis.

3) Item quod nemo ferat aliquam alliam armam preter spatam et cultcllum, nisi exiret Plebera, et qui contrafecerit C sol. solvat camere domini ducis.

4) Item qui non faceret nuncium ex precepto sindici vel antiani XX sol. solvat.

5) Item qui vocaret sindicum vel antianum aut ’alios offlciales Comunis periurios ant eis fecerit vel dixerit dedecus puniatur arbitrio domini vicharii cum Consilio honorum hominum.

6) Item qui prohibuerit pignus sindicis ant antianis vel officialibus vich[arii vel Comunis tam de datiis quam [de] alliis rationibus Comunitatum vel dominorum LX sol. solvat, et solvat ex[pensas] que fierent illa occasione.

7) Item quod sindici, antiani et viatores teneantur manifestare vichario vel suo nuncio omnia maleficia impunita que ad eorum aures pervenerint infra quartam diem postquam sciverint vel audiverint; qui contrafecerit hoc modo puniatur: sindicus in XXV libris, antianus in X libris, viator sive preco in V libris.

8) Item quelibet persona cui factum fuerit dampnum vel iniuria aut violentia debeat illud manifestare sindico et vichario vel suis nunciis infra quartam diem postquam facta vel factum fuerit; qui contrafecerit X lib. solvat.

9) Item si oportuerit destrui demos vel bona bauitorum quod illa Plebs de qua sunt illi baniti teneatur ipsa bona et demos destruere, et de alliis Plebibus nemo teneatur ad hoc.

10) Item si furtive combureretur domus vel dampnum fleret furtive quod Comunitas illius Plebis in qua hec facta fuerunt teneatur designare vichario vel suo nuncio malefactorem illius maletìcii, alioquin resti’uat dampnum patienti arbitrio vicharii cum Consilio honorum hominum, et que Comunitas contrafecerit puniatur arbitrio vicharii.

11) Item quod nemo cedat iura et actiones alieni persone centra aliquem, nisi ille cui cessum fuerit ius et actio venerit in dampno fideiussorio nomine; et qui contrafecerit tam in dando, quam in accipiendo ius et actionem C sol. solvat et ius et actio sit casum et vana, nec ius audiatur.

12) Item quod aliquis homo vel persona non debeat facere nec temptare conspirationem vel coniurationem cum aliqua per-