Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/261

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

documenti 241
XXXVI. 1296, settembre 2.


Condino. - Designazione dei beni comunali di Condino.
Archivio comunale di Condino.


(S. N.) In Christi nomine, die secundo intrantis setembris, in platea Condini, sub domo Comunis, presentibus Martino notario de Verlis diocesis Brixie, habitatore Condini, Petro clerico ecclesie Sancte Marie de Condino, Nascimbeno filio Baldessari de Salodo habitatore Condini, Ubertino Alio condam Beldo. . . . . de Zemaco, Cidono de Sabio episcopatus Brixie et Johanne cui Fatertinus dicitur de Setauro et alliis pluribus testibus rogatis.

Ibique Petrus condam Bruse, Ognabenus cui Magister dicitur de Condino de villa Brioni, Silvester eiusdem ville, Marfinus condam Delaidi condam Botini, Mayfredus condam Bodii de villa Sasolli, Petrus cui Zurnus dicitur de Aguiollo, Condinellus de Crono, Johannes condam Perii de Terzatorio, ser Johannes condam Delaidi condam Balbi, Petrus condam Garbagnini, Petrus condam Quarte, Salvator Corizius, omnes de Condino, antiquiores de terra ipsa, iuraverunt ad sancta Dei evangelia tactis scripturis, in conspectu totius convicinie Condini ibidem coadunate ex comissione domini Gualterii notarli de Tayo, facentis rationem in Iudicaria per nobilem virum dominum Odoricum Bathecam de Tridente, capitaneum illustris viri domini Ottonis ducis Karinthie et comitis tirollensis, nec non ecclesie Tridenti advocati in dieta Iudicaria . . . . . . . designare, terminare et adamplare omnes vias et possessiones quas olim recordabantur pertinere Comuni et Universitati villarum Condini, Sasolli et Brioni tam in monte quam in plano; qui in primis comuniter et concorditer designaverunt IIII vias per quas consuetum est ire Setauram etc. (Seguono le altre designazioni delle quali si pubblicano solo queste:) Item designaverunt duas vias quas in Caramalla nullus debet impedire; prima vadit et debet uti de subtus plateam Caramalle cum bestiis et personis iuxta caput ipsius platee et terram Petri Zorni de Aguiollo versus sere et vadit usque ad costas Caramalle et usque ad culturam Porini. Secundam viani designaverunt debere uti a parte et latere ipsius platee versus meridiem cum bestiis et personis sino alicuius impedimento. Item designaverunt esse comune runchum ser Delaidi Trepini in runchis Caramalle versus ecclesiam Sancti Laurentii secundum terminos ibi positos. Item designaverunt unam viam comunem in Mono per pratum Percevalli condam Calcagnini que dicitur via l’erta de le cavre. Item ser Johannes condam Gritioli, in quo suprascripti iuratores steterunt, qui bene recordabatur LXXX