Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/270

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
250 documenti

11) Item statuerunt et ordinaverunt quod nulla persona non debeat laborare in diebus dominicis pena xii imp. et in continenti sint ..... nisi esset granum ad solem.

12) Item statuerunt et ordinaverunt quod nulla persona non debeat facere lotam in viis de Comune nec si essent vie alicuius persone pena xii imp. pro quolibet et qualibet vice.

13) Item statuerunt et ordinaverunt quod aliqua persona que haberet pontilum supra viam aliquam quod non debeat facere iossum in via aliquod vitiperium, pena xii imp. pro qualibet vice.

14) Item statuerunt et ordinaverunt quod si aliquis homo non venisset ad consilium seu ad regullam solvat in imp.

15) Item statuerunt quod si aliqua persona que non venisset ad laborerium Comunis solvat xii imp. et restituat operam.

16) Itera statuerunt et ordinaverunt quod si aliqua malga aut rocium de malga frangisset regullam solvat iii sol. imp, prò qualibet vice, et malga de vachis similiter iii sol. imp. et malga de capris solvat ii sol. imp. et restituant dampnum si fecerint.

17) Item statuerunt et ordinaverunt quod nulla persona non debeat facere pargum (?) nec cassinam in monte de Sirola nec in aliquo loco pertinente ad dictum montem, nec albergare in eo cum malga de ovibus nec de vachis nec de capris, pena x sol. imp. prò qualibet malga et quolibet die.

18) Item statuerunt et ordinaverunt quod nulla persona non debeat ire per senteros que non sunt nisi pena iii imp. pro qualibet vice.

19) Item statuerunt quod nulla persona non debeat scarezare terram alicuius persone, pena xii sol. imp. pro qualibet vice.

20) Item statuerunt quod nulla persona non debeat segare aut arare ultra terminos, pena xii et restituat dampnum.

21) Item statuerunt quod si aliqua persona haberet carayram per cavedagna alicuius persone et deberet esse a scaudellis sic habeat letatum ad dictum mensem martii et si esset ad milium ad dictum mensem iunii pena xii imp.

22) Item statuerunt et ordinaverunt quod nulla persona non debeat facere adunanzam de ligna que menaverit vel veniret per acquam Clessis vel de Zolisio vel Sorino, pena v sol. imp. pro qualibet vice, nisi erit supra suum divisum, et si dicte aque menarent aliquam lignam supra divissum alicuius persone, quod nulla persona non debeat eis accipere nec impedire, pena v sol. imp.

23) Item statuerunt quod nulla persona non debeat facere adunanzam de folla de gazis Comunis Condini pena v sol. imp. et si esset de nocte, pena x sol. imp. et amittere foleam, quod qualibet vice et quod aliqua persona possit et valeat accipere sine pena.