Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/282

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
262 documenti
LXXV. 1344, agosto 27.


Arco. - Federico del fu Armano di Campo investe a titolo di feudo nobile Bertone del fu scr Dclaito detto Nuvolo di Daone e Bonasemla sua madre, a nome dei fiyli minorenni, del feudo che i loro antecessori avevano tenuto.
Archivio comunale di Daone. Ved. Papaleoni, Varietà Giudicariesi (Trento, 1886).


LXXVI. 1344, dicembre 13 e 1345, aprile 20.


Roncone (Bregno). - Gli uomini della Pieve di Bono superiore promettono di attenersi alle norme che sarebbero state fissate da alcuni uoonini delle ville per ordine del vicario Nicolò di Riva. - Lardaro. - Vari uomini di Roncone e di Lardaro stabiliscono la Regola pei terreni e pei lavori comuni delle due Comunità.
Archivio comunale di Lardaro.


..... Item sub anno Domini millesimo CCC.° XLV°, indictione tredecima, die vigeximo exeuntis aprilis, in vila Larderi suprascripta aput domum Boniprandi quondam Thomasini de Lardero, presentibus Beluto Alio suprascripti Consolati syndico predicti Plebatus Boni, Martino quondam Iohanini Groti de Lardero predicto et Martino Compagnoni de Agrono et aliis testibus rogatis et vocatis. Ibique suprascripti Consolatus et Caldagnelus de Anglono, Rubeus de Fontaneto, Bonus quondam Malcoti dicti loci de Fontaneto, Martinus et Fenarolus fratres quondam Otolini, Martinus quondam ser Benvenuti de Roncono, Delaydinus de Tagneto, Iohanninus Botexella, Iacobinus Sandrini et Omnebonus Lincinus de Lardero, volentes mandatum eis fretum per suprascriptum dominum Nicolaum Vicarium exequi reverenter atque sacramentum per eos factum bona fide et legaliter observare, fecerunt, statuerunt et ordinaverunt concorditer et unanimiter Regulam infrascriptam in suprascriptis vilis Plebatus Boni a Riveglero superius. Primo ut aliqua Closura amodo non fìat per aliquam personam suprascriptarum vilarum in regula eorundem vilarum et closure facte non dant aliquod jus nec accipiunt. Item quod closure aratorie habeant talem regulam qualem habent culture et loca in quibus erunt ipse culture que arantur. Item quod omnes culture suprascriptarum vilarum in quibus arantur milea semper sint gazate et regalate ad festum sancti Georgii Martiris. Item quod omnia prata antiqua que sunt facta in regula suprascriptarum vilarum habeant talem regulam qualem habent culture et loca in quibus sunt ipsa prata. Item quod prata d’Aste, Pretazuti, prata