Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/416

Da Wikisource.
396 aneddoti e varietà

hoc debilibus meis humeris imposuerunt, tum quia illis debeo, tum etiam quod ingrati etiam non consueverunt (sic).

Iocundum mihi fuit accepisse fedus istum inter maiestatem regiam Francorum et illustrissimum principem vestrum, tum quia res ipsa lihertatcm Italie concernere videtur, tum etiam quod Mag.re d. meo vestri excellentissimi principis amplitudinem placere admodum intelligo. Fauste omnia utinam feciliterque succedant. Reliquum est ut vostra claritudo me diligat et suorum numero aggregare dignetur.


II.

Anthonius Yvanus Sarzanensis Viro amplissimo

dno Cicho Simonete salutem p. d.


Cupere videtur suis litteris amplitudo vestra reddi a me certior, quot et que oppida civitatesque ac episcoporum dignitates in Corsica existant, quo genere fructuum copiosior sit et qua exercitii voluptate Corsi magis capiantur. Horum primum satis mihi constare arbitrer; aliud parum quia, estivo tempore in insula minime versatus, veram de fructibus reddere racionem non possum, nisi ut vulgo fertur; tertium vero ita mihi est in promptu, ut adhuc videantur eorum mores abhorrere tanquam ab omni civili cultu et splendore virtutis alienos. Verum postrema hec pars explicabitur duplici racione, cum ex tribus Corsorum generibus, vivendi rito duo tantum esse intelligantur.

Ut enim breviter ad rem veniamus. sex Corsica episcopatus continet, Aleriensem, Marianensem1, Sagonensem, Aiacianum2, Ampognanicum, Nebiensem: primi tres commodo et honore prestanciores esse feruntur, posteriores inter parum et nihil constituti satis habent nomen retinere. Hoc omnes Aleriensis dignitate ac redditibus antecedit, cuius annua utilitas circiter trium milium librarum genuensium esse constat; ceteri declinant gradatim usque ad trecentas. In his episcopatibus archidiaconi sunt, plebani, canonici et alla sacerdotum turba imperita, ex quibus plures gramaticam ignorant: quin multos ego vidi suomet in libro legere nescientes. Concubinis indulgent plurimum, quarum parentes aut germani satis nobilitari se existimant, more patrio, si cum sacerdote contrahunt eiusmodi affinitatem. Ex his omnibus pauci sunt quibus beneficia sua trecentas genuenses libras afferant utilitatis.


  1. Il ms. ha: Maranensem.
  2. Il ms. ha: Glacianum.