Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/415

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

i corsi e la corsica alla fine del secolo xv 395

lantur. Illis etiam principes nonnulli sunt parti cuidam insule libero dominio imperitantes; hii (sic) sepe inter se dissenciunt et ab eis oriri solet mutacionum causa, nam, cum regionum suarum asperitati confidant et neminem sibi nocere posse arbitrentur, suis rebus contenti non vivunt, quin finibus egredientes rapiunt sepe aliena, vimque tenuioribus finitimis inferentes merito (?) se domum recipiunt. Hinc oritur seditio popularis; variis tunc quisque artibus nititur; caporalium alii favent rapinis, illas alii prohibent, hunc1 alii, illum alii sequuntur. Que sane res nullam affert mihi admiracionem, cum insula hec vilis et vicis paucissimis admodum arcibus et oppidis referta sit: liberum genus liberam habet tumultuandi facultatem: menia eorum sunt mare ac montium asperitates: nemini ni sibi ipsis bellum inferunt raroque id paciuntur ab extraneis, nisi propter factionum diversitatem illis ipsi belli sedes tradant.

Duo inter cetera me ad risum provocarunt, ritus videlicet militaris in quo Romuleos pastores pristine illius militie videre videor, et ea que funeri concedunt: verbo hec refferam (sic), si licebit, cum ero apud claritudinem vestram, ne epistola hec ad historiam transeat. Iuramentis quoque parum fidei adhibent, nisi ad oratorium quodam divi Anthonii de Campoloro conveniant: id enim aut venerant aut metuunt, cetera parvi faciunt. Pulcrum est videre, quo studio longis itineribus ad illud oratorium in causis eorum privatis iurandi causa multi homines concurrant: que sane res plurimum adiuvat magistratum, nam in rebus que probari facile non possunt huiusmodi refugio utuntur. Mos autem causidicorum haud aspernandus est, nam sino libellis agunt, sino legibus, solis decretis institutis et racionabilibus argumentis ante tribunal voce contendentes; nec credatis illos eloquentia carere nec dissimulandi arte: absque actione oratores facti sunt, iurisperiti sino legibus, dialetici absque preceptionibus.

Hec experior quotidie, et nunc recte scio quam difficile sit tante multitudini ius administrare, et in tam diversis animis continuo versari. Triginta milia hominum et forte plura huic meo magistratui parent, et hi parent qui in libertate vivunt, que res indicat Corsos non esse adeo perversos ut multi existimant: nam, si pars aliqua nostrarum regionum frequentibus oppidis urbibus et arcibus careret, huiusmodi partis incole tanta libertate fruerentur, nescio an laudabiliorem bis vitam ducerent. Ego autem, etsi agam apud homines tumultuarios et hoc vite genus mihi satis molestum sit, existimavi tamen esse virtutis laudem illis inservire qui onus

  1. Il ms. ha: nunc.