Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/66

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
46 documenti

mento tamen, Gratiolus et Maifredus pro quarto, Montenarius et Eriprandus et Etuvardus pro quinto capite, Malastreva, Guielmus et Zeredus pro sexto, et Vitotinus pro septimo; quod tale fuit de omni lite quo nunc apparct vel alio tempore appareret et controversia Castri Lodroni alianimque possessionum vel quasi, mobilium, immobilium vel semoventium, actionum iuriumque quas vel qua Calapinus habebat et possidebat vel quasi possidebat in tota plebe Condini et Vestini et in toto Episcopatu Tridentino tam in feudo quam in alodio vel alio quocumque modo; prefati viri ad invicem se debent defendere et adiuvare in aquirendo in feudum ...... vel alio quocumque modo retinendo, possidendo, in expendendo, agendo, diffendendo, litigando, in verram faciendo et substinendo et in omnibus aliis modis sine fraude usque ad finem litium et... .....et ad pacem rebus aquisitis comuniter dividere debent secundum capita vel caput et partes sibi competentes vel partem. Item si quis vel si qui predictorum virorum haberet vel haberent aliquam verram Lodrone vel in monte vel in plano extra Castrum quod nunquam Calapino dedissent vel ...... permutassent, et potuerint probare rationabiljter ante pactum habebit, vel, si prefati viri voluerint concedere sine probatione, ceteras res que in carta fuerint date quondam ab aliquo vel ab aliquibus ...... vel aliorum, et omnes alias quas ipso possidebat in Castello debent dividere ut supra dictum est. Item si alius suprascriptorum virorum fecerit cambium cum ea et lis vel controversia moveatur de eo quod accepit ea ipse per se debet respondere rationabiliter et suis sumptibus si victus fuerit vel perdiderit, et prefati viri habent...... possident...... de eo quod dedit ea debent sibi restituere secundum pactum dampni vel lucri, et si haberet vel obtineret illud quod dedit ea pro cambio quidquid ab eo accepit cum predictis secundum pactum dividere debet, si utrumque vel alterum tantum per vim velit sibi auferri...... fideliter debeat eum adiuvare usque ad finem negotii. Item si alicui vel aliquibus etc.

Actum hoc anno domini M.C. octuagesimo nono Ind. XII1, in ecclesia Sancti Floriani.

Ego Vitalis sacri palatii notarius rogatus interfui et hoc breve recordationis scripsi.

  1. L’Indizione di quest’anno è la VII; si tratta certo di uno dei molti ed evidenti errori della copia.