Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/67

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

documenti 47
IV. 1189 agosto 24 e settembre 4.


Riva e Trento. - Il vescovo Corrado investe tredici uomini di Storo (v. doc. antecedente) del Castello e della Curia di Ladrone.
Edito dal Kink, Codex Wanghianus; e in parte dal Bonelli, Gnesotti ecc. Nell’Archivio comunale di Storo se ne conserva una copia autentica del sec. XIII, scritta dal notaio Delaido di Bono e vidimata pure dai notari Giovannino di Bono e Bonefacino de’ Guisselberti di Zipata.

(S. N.) In nomine domini; die iovis qui fuit VIIII kall. septembres, ind. VII; in presentia domini Pellegrini de Beseno et Ribaldi de Setauro. Ibique in eorum presentia dominus Corradus Dei gratia Tridentinus ellectus Episcopus investivit ad rectum feudum Adelardum domini Attonis de Setauro, et Adelardum Maynenti, et Montenarium, et Mayfredum, et Graciolum, et Otonembonum, et Bonainsegnam, et Foglarem, et Ceredum, et Malastrevam, et Wielmum, et Widotum, et Riprandum, omnes de Setauro, nominative de Castro de Lodrone, et de Curia de Lodrone cum omni et toto antiquo feudo, quod illi de domo de Lodrone cum illis de Setauro olim insimul acquisierunt et Inter se diviserunt quicquid sit et ubicunque sit in integrum, silicei de hominibus, decimationibus, vasalliciis et de omnibus pertinentiis pertinentibus eidem Castro et Curie de Lodrone, cum omni iure et honore sicut antiquo feudo pertinet in integrum, ut ipsi qui super prenominati sunt omnes de Setauro cum suis heredibus suprascriptum Castrum et Curiam de Lodrone cum toto antiquo feudo sicut superius legitur in integrum a modo in antea habere et detinere debeant in perpetuum, et facere exinde iure feudi sine contraditione quicquid voluerint, sine alienatione aliqua in aliquem Brixiensem sive in aliam aliquam extraneam personam, nisi tantum inter se, si necessitas incubuerit alienandi, dare debeant. Si vero aliquis eorum sine heredibus decesserit, proximiores sui in consanguinitate in suprascriptum Castrum et Curiam de Lodrone et antiquum feudum succedere debeant. Debet autem idem Castrum de Lodrone semper et omni tempore tam in pace quam in guera prememorato domino Episcopo et suis successoribus in Episcopatu et Casadei Sancti Vigilii esse apertum centra omnes homines et omnem liominem viventem, exceptis se ipsis. Et si Episcopus Tridentinus ad illas partes veniret et turris et superior dolon illius Castri ipsi Episcopo si ascendere voluerit apertum esse debet, et cum omni dominio quamdiu ibi steterit in suam potestatem habere debet; eo vero de Castro descendente ipsi qui supra de Setauro turim et dolon et Castrum totum cum omni dominio in suam potestatem