Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/80

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
60 documenti

sancti Daniellis, in presentia domini Henrici prepositi Aquensis, domini Jacobi de Moro potestatis Tervisii, domini Rofredi iudicis imperiulis curie, domini Sodegerii potestatis Tridenti, domini Ugonis de Tuvers (Taufers), domini Henrici de Piano, domini Henrici de.... ch..., Morcadenti de Tridento plurioriumque aliorum testium. Cum questiones quam plures diu coram domino Federico, Dei gratia Romanorura imperatore semper augusto, Ierusalem rege et Sicilie, et eius nunciis essent ventilate et agitate super factis, colectis et impositionibus, conditionibus ac rebus et aliis rationibus, et nominatim super questione pacis fracte per dominum Imperatorem facte inter milites Albertum de Arco et Cognovutum de Campo pro se et omnibus aliis militibus de Iudicaria, quorum procuratores sunt, et Nicolaum, filium Alberti Mitifoci de Arco, ex una parte, et Iohannem Benni, sindicum et procuratorem hominum et Comunitatis Plebis de Condino, pro se et procuratorio nomine hominum et Comunitatis dicte Plebis, ex altera; dominus Petrus de Vinea, index imperialis curie, et dominus Tibaldus Franciena, vicarius et legatus in tota Marchia et in Tridento et Episcopatu, ambo concorditer, de mandato et auctoritate domini Imperatoris, presentibus omnibus procuratoribus, per sententiam preceperunt dictis militibus prò se et illis, quorum sunt procuratores, et ipsis per ipsos suos procuratores, et dictis hominibus et Comunitati absentibus per eum suum sindicum et procuratorem, quod pacem factam inter ipsos per dictum dominum Imperatorem firmam in perpetuam habeant et teneant nec in aliquo contravenire presomant: et si milites in aliquo contravenirent omne jus et omnem rationem, quod vel quam in ipsum vel in ipsos centra quem vel quos fecerint haberent seu habere vìderentur, penitus amittant et ipso jure sit amissum. sine aliqua contraditione, et perpetuo sint liberi cum omnibus suis heredibus et bonis quocunque modo eidem militi subiaceant et cuiuscunque conditionis sint; et si predicti homines de populo seu Comunitas de predicto loco centra dictam pacem in aliquo venirent, quod ille vel illi qui contravenirent omne jus et omnem rationem, quod et quam haberent qui contravenirent amittant et servi efficiantur illorum militum quibus contrafacerent et eisdem perpetuo sicut servi subiacere debeant eum omnibus suis bonis et heredibus; salva etiam omni alia pena pecuniaria quam dominus Imperator utrique parti imponere et tollero vellet ad suum arbitrium et suam voluntatem. Item preceperunt per sententiam dicte sindico et procuratori presenti per ipsos, quod debeant solvere et prestare integre militibus et dominis suis omnia ficta et redditus et rationes suas, que vel quos eis debent, et lecita servitia eis prestare et facere, retinendo in se dominus Imperator omnes questiones colte, iniuriarum et dampnorum datorum inter ipsos; et quod homines