Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/84

Da Wikisource.
64 documenti

dicta vicinia aperta et dicta et memorata et a dictis omnibus vicinis unanimiter ad unam vocem sine ullo contrariante confirmata et laudata atque per sacramentum attendere promissa.

In primis quod nemo de dicte Concilio Tohere et de dicta Comunitate suprascripta habens partem seu divisionem sive aliquam peciam terre in comune et teretorio et loro Pradebondi non debeat nec valleat ipsam aliquo modo vendere, donare et per animam indicare sive aliquo modo in aliquam personam aut eclesiam vel in aliquo Comune aut in aliquam Comunitatem Bondi et Breguccii nec de toto Plebatu Tioni nec alicui persone de toto mondo nec etiam in pignoro alicui persone ncque ad laborandum dare nisi hominibus et vicinis de Concilio et Comunitate Tohere; et si aliquis de dicta Comunitate contrafecerit taliter quod manifestum sit inter vicinos suprascriptos quod sua pars et divisio et sua pecia terre qua centra predicta aliquo modo alienaretur, in continenti sine aliqua defensione et ratione in eius adiutorio adiuvante cadere debeat in comune et pro comuni laborari debeat atque frugi et uti. Item si quis homo de dicto Concilio et de dicta Comunitate Tohere habens partem et divissum sive aliquam petiam terre in loco suprascripto et in comuni et teratorio Pradebondi sine Alio et herede masculo moriretur, quod sua pars et suum divisum et sua ratio in Pradebondo reverti debeat in comune et ad utilitatem et proficuum et melioramentum dicte Comunitatis et dictorum vicinorum possideri debeat atque uti donec venditionem et allienationem per sindicum de ipsa fieret alicui persone de dicta Comunitate secundum ordinamenta et statuta et secundum postas dicti loci et dicti comunis de Pradebondo prout poterit cum ratione sindicus diete Comunitatis suprascripte venditionem de ipsa confirmare; et iterum quod ordinaverunt predicti vicini et laudaverunt atque confirmaverunt quod si quis de dicta Comunitate dimisserit suam partem et suum divissum de comune Pradebondi quinque annos laborandi, silicet ipsam seminare vel..... bene segare, quod quilibet homo de dicta Comunitate Tohere volens ipsam laborare et seminare, quod quinque annos possit et valeat ipsam laborare segare atque uti sine contradictione alicuius persone totius Comunitatis, et ipsam quoque cum semine laborando intelligatur.

Et insuper predicti omnes homines suprascripti et unusquisque pro se et suis heredibus per stipulationem promiserunt et ad sancta Dei ewangelia iuraverunt in manibus lacobi qui Todosius dicitur de villa Angloni tanquam procuratoris et generalis sindici dictorum omnium suprascriptorum et diete Comunitatis recipientis pro se et nomine et vice totius Comunitatis predicte de Concilio Tohere predicto preter de Lardero predicta ordinamenta, statuta et predictas postas Pradebondi per dictos omnes homines suprascriptos et