Pagina:Ariosto-Op.minori.1-(1857).djvu/370

Da Wikisource.

liber primus. 341

Iam neque castra placent, rursus nec classica nobis:
     Ite procul, getici tela cruenta Dei.
Humanone trucem fœdabo sanguine dextram,
     Ut meus assiduo sub bove crescat ager?
Et breve mortis iter sternam mihi, ut horridus umbram
     Horreat immitem portitor ipse meam?
Atque aliquis placidâ aspiciens a sede piorum
     Me procul Eumenidum verbera sæva pati:
— En qui Musarum liquit grata ocia, dicat,
     Anxius ut raperet munere Martis opes; —
Manibus et sociis narret me digna subîsse
     Supplicia, haud ullâ diminuenda die?
Antra mihi placeant potius, montesque supini,
     Vividaque irriguis gramina semper aquis;
Et Satyros inter celebres, Dryadasque puellas
     Plectra mihi digitos, fistula labra terat.
Dum vaga mens aliud poscat, procul este Catones;
     Este quibus parili vita tenore fluit;
Quos labor angat, iter cupientes limite certo
     Ire sub instabili cuncta novante polo.
Me mea mobilitas senio deducat inerti,
     Dum studia haud desint quæ variata iuvent.
Me miserum! quod in hoc non sum mutabilis uno,
     Quando me assiduâ compede vincit Amor:
Et nunc Hybla licet, nunc sit mea cura Lycoris,
     Et te Phylli modo, te modo Lyda velim;
Aut Glauram aut Glycerem, aut unam aut sæpe ducentas
     Depeream, igne tamen perpete semper amo.




XII.

AD FUSCUM.


Antiqua Fusci, claraque Aristii
     Puer propago, forsitan et meum
     Ductum unde nomen et meorum,
     Nunc Ariostum, at Aristium olim;1


    suppone che le parole pio sub principe accennino l’essere ascritto ad «una squadra comandata da alcuno della famiglia Pio di Carpi.» Vita ec., pag. 135-137.

  1. Quelli che fin qui scrissero intorno all’Ariosto, non si diedero cura

29°